526
Discursus inter me et Feuquirium habitus Wormatiae d. 21 martii 1635.
Feuquirius discedenti mihi Wormatia referebat ad se a rege3 perscriptum mirari Suam M.tem Grotium nulla accepisse mandata de tradendo Benfeldio; id enim illum negasse.
Respondi me dedisse mandata nec credere ipsum id simpliciter negasse, sed incipere tractatus a traditione Benfeldii, id esse contra officium prudentis mandatarii. Me ex litteris eiusdem4 intellexisse nihil cum illo adhuc actum esse ulla de re, nisi quod pater Josephus5 et Boutillierius6 cum eodem veluti privatim essent locuti de pactis Parisiensibus7 recipiendis, et super eo negotio varios incidisse discursus, sed nihil ulterius actum esse. Quod a. illico Benfeldium tradi noluerim, nisi prius convenerit de rebus majoris momenti, neminem mirari posse, cum illud facile sit caput hypothecae regni Sueciae a statibus confoederatis firmatae atque ideo, nisi nobis constet, qua ratione satisfieri nobis debeat, illud jure cedere nos non posse.
Quaerebat a me, quid pro securitate nostra repeteremus.
Respondi Grotium illa habere in mandatis, sed promovendi negocii causa me velle ipsi aperire ea, quae essent maximi momenti: 1. ut rex promittat se bello non destiturum, priusquam aut per arma aut tractatus pacis reginae8 regnoque Sueciae satisfieret; 2. ut interea temporis conservaremur in possessione Mogunciae ac Wormatiensis archi- et episcopatuum atque caeterorum bonorum nobis Heilbronnensi foedere9 relictorum in hisce 4 circulis jure hypothecae, tum Magdeburgensis, Halberstadensis et Osnaburgensis et aliorum bonorum nobis jure hypothecae relictorum, donec de satisfactione nobiscum convenisset; 3. ut subsidium anni 1632 mensis novembris adhuc restans nobis solvatur; 4. ut certa pecuniae summa pro sustinendis belli gravis sumptibus ex foedere annuatim solveatur aut, si bellum regi Galliae apertum exarserit cum Ferdinando10, ut subsidii quantitas describeatur; 5. ut Benfeldium, si sit e manibus regis Galliae dimittendum, aut Argentinensibus tradatur aut solo aequetur cum condicione de non reaedificando; 6. ut commercia transeuntia terra aut per amnem non onerentur
527
majoribus quam consuevere sub archiducibus vectigalibus cuiuscunque nominis; 7. ut tormenta bellica cum caetero annonae ac pulveris tormentarii bellique provisu aut inde deferantur aut pro iis satisfactio fiat. Caetera minoris esse momenti, de quibus me non dubitare, quin facile possit convenire. In quibus, si mihi esset satisfactum, habere Grotium mandata de eo paciscendi.Respondebat regem suum primam condicionem non recusaturum, modo non ad praestationem, sed ad curam et operam obligaretur. De secunda jam esse a rege constitutum, quoad Moguntiam et Wormatiam; nec dubitare se de caeteris in Saxonia occupatis locis, modo horum generalis mentio fiat sub nomine possessorum aut bello occupatorum. 3: Solutionem restantis subsidii anno 632 regem promisisse nec se defuturum consiliis hortatibusque. 4: Ad quartam nihil se posse promittere, ita tamen regem existimare multum se conferre emolumenti rebus patriae meae, si se patiatur involvi bello Hispanico. Ad sequentes 5, 6, 7 condiciones veluti sibi antehac inauditas non habere se quod respondeat, sed cuncta fideliter relaturum.
Addebat se habere in mandatis mecum statuere, sed potius rejicere id negocium in Grotium, cui etiam ego acquiescendum judicabam.
Atque ita fuit pro tempore discessum.