eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2162. 1635 juni 28. Aan Willem de Groot1.

    Sophompaneas2 ubi moretur, nescio. Dudum est quod de eo mihi scripserat Vossius3 missosque libros significaverat, quos tamen nec vidi nec ubi sint accepi.

    Iam vero scripseram et de libris chartisque meis, quae sunt sub tua, senatoris Reigersbergii4, aliorumque custodia, etiam Brasseri5 Amstelodami, ut mittantur Rhotomagum ad Treselium6, unde ad me quamprimum perveniant, quando non paucis opus habeo. De eo etiam nihil intellexi hactenus.

    Tertium est de negotio meo cum Rotterodamensibus7, quod tamdiu trahi doleo. Rogo igitur, ut cum chartis omnibus eo pertinentibus mittatur ad me illud, quo opus habeo, testimonium de dictis in conventu.

    Quartum quod postulaveram erat, ut de Petro8, quibus studiis et cui vitae generi destinandus esset inspecto, quid animus corpusque ferrent, consilium mihi daretis9.

    Haec scripseram cum tuas datas 18 mensis hujus10 accipio, et gaudeo liberos nostros resque nostras, ut solent, vobis esse cordi. Didericum11 rogo saepe horte-

    51

    mini ad recolenda mathematica, discenda ea, quae ad munitiones, obsidiones remque machinariam pertinent, nec perfunctorie, sed ut in earum rerum peritia omnem vitae hujus honeste transigendae spem ponat.

    Rogo, ut, quot se dabunt occasiones ad nos nova scribendi, elabi ne patiamini. Nam terra valde infesta sunt itinera.

    Quod de Salmasio12 narras cum voluptate legi. Audio et alia incidisse in eo convivio simultatis indicia; de quibus tamen nihil definite cognovi.

    Vale cum jucundissima uxore13 et liberis14, Losecatio15 cum sua et domo cognatisque, affinibus et amicis omnibus.

    Lutetiae, 28 Iunii novi cal. 1635.

     

    De Tragoedia nostra quae sint judicia amicorum, inimicorum, eruditorum, vulgi scire aveo. Libros et chartas meas rogo mittatis, ubi magnus navium numerus sub bellicarum praesidio proficiscetur.

    Tuus quem nosti.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 854. Antw. op no. 2149; beantw. d. no. 2190.
    2 - Hvgonis Grotii tragoedia Sophompaneas. Accesserunt, Tragoedia ejusdem Christvs patiens, et sacri argvmenti alia, Ex editione anni MDCXVII recusa emendatiora. Amsterdami, Apud Gvilielmvm Blaev, MDCXXXV. Ter Meulen-Diermanse, no. 157.
    3 - G.J. Vossius; zie diens brief van 15 mei 1635 (dl. V, no. 2101).
    4 - Nicolaes van Reigersberch; ter zake zie no. 2147, p. 31.
    5 - Joost Brasser, koopman te Amsterdam.
    6 - Daniel Tresel, die in ballingschap te Rouaan een suikerraffinaderij dreef.
    7 - Dit heeft betrekking op Grotius' pogingen zijn achterstallige salaris als pensionaris van Rotterdam alsnog uitbetaald te krijgen.
    8 - Grotius' tweede zoon Pieter, die voor zijn studie in het vaderland verbleef; zie over hem V, p. 73 n. 5.
    9 - Vgl. V no. 2108 aan Vossius en nos. 2120 (dl. V) en 2131 aan Willem.
    10 - No. 2149.
    11 - Ook Diederik, Grotius' derde zoon, vertoefde voor zijn studie in het vaderland; hij leerde vestingbouwkunde onder Johan van den Bosch.
    12 - Claude de Saumaise, hoogleraar te Leiden; hij leefde in onmin met zijn collega Daniel Heinsius; zie hierover V no. 1822, p. 104 n. 8. Vgl. ook no. 2149, p. 33 en no. 2156, p. 42.
    13 - Alida Graswinckel.
    14 - Johan, Jacob II, Maria, Alida, Anna en Titia.
    15 - Frederik van Losecaat, gehuwd met Grotius' zuster Adriana.