eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2187. 1635 juli 19. Aan A. Oxenstierna1.

    Interclusam literis viam per terras Belgicas aperuere nuntii pontificii2, qui et

    96

    ante Augusti exitum pacem spondere audiuntur. Id fecit, ut omitteretur illud consilium disponendi homines, qui per Caletum literas curarent et ut meae ad Sublimitatem Tuam per triduum heic retentarentur.

    Medio tempore pervenerunt ad me literae, quas Sublimitas Tua Stada 9 Iunii vet. Cal.3 ad me destinavit, ex quibus disco interceptas, nescio ubi, eas, quas octavo ante die ex illis partibus ad me scripserat. Quae literae illae Stadenses mihi injungunt, ea jam ante urgere non desieram, legationis et pecuniae negotium, et cardinalem4 Ruellae ob eam causam convenire volueram heri aut hodie, sed impediit id fratris regii5 recens superventus, ita ut cras quidem sperem futurum, ut eum videam, sed serius quam curari hae literae possint. At hodie apud me fuit Servianus6, secretarius status res belli curans, qui dixit Davausio7 legationem in illas partes impositam, et, quamdiu ille aliis rebus detinetur, acturum ibi res, qui hactenus res Gallicas in aula Saxonica egit8. Malueram aliquem ibi esse et nunc quidem, qui cum legati nomine atque auctoritate sustentare posset consilia et actus Sublimitatis Tuae. Videbimus, si ferat res mutationem.

    Pecuniam a rege9 missam in vestras partes ad Sublimitatem Tuam, Lunemburgium10 et Hassum11 non quidem ex regis ministris, sed ex amicis intelligo, aliis credere debeam necne incertus, nam Bulionius12 nihil ejus dicit.

    Aulae consilia in partem ex quo scripseram variant. Rex non abit in Campaniam, sed manet apud regni sedem, tum quod cardinali valetudo vix permittat abitum, tum quod metus est, ne crebri ex Aquitania seditionum nuntii - ubi in Liburni oppido magnae factae sunt caedes - plebem hujus urbis satis mobilem in consensum trahant mali. In Aquitaniam mittitur dux Valetta13 veniae dandae jure nec dato illi nec prohibito, ut quam ipsi liberum erit dare, tam regi, si ita usus ferat, liberum sit datam rescindere. In loca Rhenum versus spectantia pro uno duo mittuntur exercitus ducibus itidem duobus, in Lotharingia imperaturo Valetta cardinali, propius Rhenum duce Incolismensi14 velut Lafortio15 per senectutem impare. Ita mos est cardinali Riceliaco partiri imperia, quod quam sit in bello periculosum, si vetera exempla admodum illustria non haberemus, ista nuper Bressaei16, aulae gratia praeferocis, cum Castilionaeo17 certamina satis nos docerent.

    Contra episcoporum responsum de fratris regii matrimonio18 video multos,

    97

    qui consulti non sunt, dicere ex historia actisque publicis nullum afferri posse exemplum, nisi patriae in liberos potestatis; ut vero antiquitus creditum fuerit idem regi in propinquos jus esse, non videri probabile, cum ipsi Galliae ordines sub Henrico Tertio19 ad Germani aedem coacti et a rege consulti, an feloniam committeret regii sanguinis princeps externo se matrimonio regis impermissu obstringens, sibi id non parere dixerint. Exempla autem episcopalis responsi ideo suppressa arbitror, quod noluerit cardinalis ea vulgo nosci, priusquam pontificis20 super eo tentatus esset animus: cujus etiam nomen regio nomini praepositum nuper est in elogio, quo sacerdos quidam21 apud reginam matrem22 vivens ob libellos contra et regis et pontificis aestimationem factos absens ideoque, ut mos hic est, per imaginem rota frangendus judicaretur; neque tamen illa regis in pontificem reverentia inhibuit ipsum, quominus jesuitis aliquid a se postulantibus diceret iratus ipsorum sectam suis rebus adversari rejecto eo, quod jesuitae opponebant locorum, in quibus viverent, discrimine.

    Colmaria obsessa creditur graviterque peccatum, quod non ante capta sit a regiis locorum illorum missis. Wormatiae qui in praesidio erant plerique in imperatoris23 militiam transierunt.

    Est nunc hic doctor ab Insula24, qui Argentorati res curare regias solebat, eo rediturus necne nescio: habet fautores, habet adversarios. Graves de ipso ut ubique invadente Suedis possessa questus perscripsit ad me Ringravius25, de quibus jam agere cum ministris regiis coepi et porro agam. Ad Sabaudum26, postquam fedus cum Gallia signavit, missi sunt codicilli, quibus imperium ipsi in Crequiacum27 Gallicumque trans Alpes iturum militem datur, dubio adhuc an sit accepturus. Veneti certe perstant speculari fortunas partium. Mitto epistolas Rohanii28 ad regem de victoria, quam aliorum literae non aeque grandem faciunt. Mitto et vetus nunc vero renovatum edictum29 de evocatione eorum, qui feuda possident, quod Normannica nobilitas ita interpretatur, ne extra Normanniae fines trahi possint.

    Magnas pecunias attulisse dicitur in Hispaniam Americana classis, quarum pars quidem plurima ad privatos pertinet, sed illa quoque regias manus ubi necessitas urget, non solita effugere.

    Praefectum Picardiae Chaunium30 in Atrebates populabundum ivisse rumor est, sed fictus; contra inde in Lotharingiam ducitur miles.

    Haec sunt, quae addenda prioribus literis putavi Deum iterum rogans, Excellentissime Domine, Tuam ut Sublimitatem tutetur atque adjuvet.

    98

    Sublimitatis Tuae devotissimus cultor
    H. Grotius.

    Lutetiae, 9/19 Iulii 1635.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 162; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 64. Antw. op no. 2152.
    2 - Giorgio Bolognetto en Giulio Mazzarini; vgl. Cuvelier-Lefèvre, Corresp. de la cour d'Esp. III, p. 78 (no. 227).
    3 - No. 2152.
    4 - De Richelieu.
    5 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    6 - Abel Servien; zie over hem V, p. 104 n. 1.
    7 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux (1595-1650); zie V no. 1981, p. 322 n. 2. Het werd echter Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont.
    8 - Le sieur de Beauregard; zie over hem no. 2144, p. 24 n. 9.
    9 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    10 - Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg.
    11 - Wilhelm, landgraaf van Hessen-Kassel.
    12 - Claude de Bullion.
    13 - Bernard de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    14 - Charles de Valois, hertog van Angoulême; zie III, p. 144 n. 1.
    15 - Jacques Nompar de Caumont, markies van La Force.
    16 - Urbain de Maillé, markies van Brezé.
    17 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon.
    18 - Gaston was op 3 januari 1632 in het geheim gehuwd met Margareta van Lotharingen; de koning trachtte dit huwelijk ongeldig te doen verklaren; vgl. Merc. Franç. XX, p. 849 vv., p. 989 vv. Vgl. no. 2155, p. 41.
    19 - Vgl. no. 2164, p. 55 en n. 5 aldaar.
    20 - Urbanus VIII.
    21 - Men denkt hier onwillekeurig aan Mathieu de Morgues, sieur de St. Germain (zie V, p. 132 n. 8), al doet Grotius deze beruchte pamflettist hier af met een ‘sacerdos quidam’. Men zie overigens no. 2228, p. 151.
    22 - Maria de Medici.
    23 - Ferdinand II.
    24 - Melchior de L'Isle.
    25 - Otto; zie no. 2178, p. 78 n. 8.
    26 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    27 - Charles Créquy de Blanchefort de Canaples.
    28 - Henri, hertog van Rohan.
    29 - Ontbreekt. Vgl. p. 94 en n. 1 aldaar.
    30 - Maarschalk Honoré d'Albert, hertog van Chaulnes.