eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2201. 1635 juli 27. Aan P. Schmalz1.

    Clarissime Domine,

    Heri binas abs te literas accepi diversos per homines, temporibus multum differentes, et prius quidem recentiores XVI junii cal. vet. datas, posterius vetustiores datas IV junii, conjunctas cum Excellentissimi domini cancellarii literis2, quas tam diu in itinere tractas mirarer, nisi viderem, quam nunc incerta ubique sint itinera.

    Nobilissimi domini Broersoni3 obitum non nos minus quam qui ei sunt proximi dolemus. Multum enim ad amicitiam pridem contractam adjecerat ponderis propior ex hospitio notitia; nec quicquam est, quod eius fecerimus causa, quod non et ipsum multoque majora et virtutibus ipsius et in nos benevolentiae deberemus. Nunc quando nos praeivit eo, quo citati suo quisque ordine sequemur, voluntas nostra aeternae illi parere ipsius quoque, quem lugemus, discat exemplo.

    Bonica4 noster hic blande benigneque acceptus est reditque totus addicto Gallis animo. In consilio, quod formatum vocant, sedebit Lagrangius5. De Borussicis colloquiis quid futurum sit, avide omnes exspectant satisque intelligunt, prout eventus fuerit, ita Suedorum actus in Germania majores aut minores fore.

    Ego rem illam de pecunia nobis debita urgere perpetuo labore non desinam. Perplexantur et promissam a rege6 per Butillerium7 nec negant nec agnoscunt.

    114

    Ex vetustioribus illis tuis video multas meas intercidisse. Nam et saepe scripsi et multis viis.

    Exspectamus hic Angliae legatum8 idque pignus arbitramur animi si non amici in Gallum, certe nec hostilis.

    Nuptiae Poloni regis9 cum Palatina10 Viennae non creduntur; et heic multi dubitant. Mitto quae heic nova in vulgus feruntur, non quod vera sint, sed ut videas, qualia sint, quae credi volunt rerum potentes. Nobis danda cura est saepe, ut quam certissima inter nos commutemus: atque ob id tentandae variae literas curandi viae et retinenda ea, quae certissima est et cum minimo temporis dispendio.

    Vale, vir clarissime. Salutant te nostri omnes.

    Tuae Clariss. studiosissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, XVII/XXVII Julii MDCXXXV.

    Adres: A Monsieur Monsieur Schmalckius, Secrétaire de Monseigneur le Grand Chancelier de Suède.

    In dorso: Praesent. Stasfurt, die 17 Augusti 1635.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 1, p. 55. Gedrukt Epist., p. 164; Oxenst. Skrifter 2. afd. IV, p. 556.
    2 - No. 2144.
    3 - Erik Brorsson Rålamb; zie V no. 2102, p. 482 n. 11.
    4 - Tobias von Ponikau, raad en gezant van Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    5 - Jacques de La Grange aux Ormes, Frans gezant in Duitsland.
    6 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    7 - Léon le Bouthillier de Chavigny; vgl. no. 2185, p. 91.
    8 - John Scudamore.
    9 - Wladislas VII (IV).
    10 - Elisabeth, dochter van de overleden paltsgraaf Frederik V, de Winterkoning; vgl. no. 2196, p. 106 en nn. 9 en 10 aldaar.