Vir Nobilissime,
Post tuas XXIII Aug. vet. cal. datas, nihil abs te habui multum desiderans ea nosse, quae vestris in partibus geruntur, tum ut si de iis loquendum sit, nihil dicam abs re alienum, tum ut ea esca piscari possim nuntios rerum, quae alibi geruntur. Quid heic agat D. Bonica2, quis status Magontiaci, quis totarum partium sit, ex quo rex3 a Lotharingia huc rediit ex meis ad magnum cancellarium4 literis disces. Illud unum, quod quam fidem mereatur, vos ibi optime iudicabitis, reticere apud te non possum scriptum mihi Varempiterum secretarium5 in gratia esse apud Hungariae regem6 neque eum pudere, iactare se quod dum federatis operam navavit, omnia direxerit in usum Imperatoris7 et pernitiem Suedicae rei.
Besoldus8 magni nominis iurisconsultus, in pontificiorum ecclesiam transiit, idem fecisse audio Nessaviorum Dillenbergensium unum9. De duce Bulionio10 idem hic iactatur, sed nondum satis liquidis rumoribus.
Si quid porro scitu dignum evenerit, non patiar vos ignaros. Te rogo me doceas,
308
quot e Polonia milites Galli conduxerint, quo eant, sintne cum Saxone11 induciae, quid in Prussia retineamus et quamdiu et si quid his simile est.Vale, vir nobilissime.
Tuae Nobilitati addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XXXI Octob. nov. cal. [MDCXXXV].
In dorso met andere hand: Stralsundii die 9 decembris 1635.