Illustrissime Domine,
Nihil quidem nunc magni scribendum erat, sed quia Jacobus, comes Hanoviensis2, juvenis fortissimus - id malo ponere quam fumosos titulos: hoc enim proprium est, fortuita caetera - de suis domesticis unum mittit Hagam, peccaturum me putavi3, nisi saltem te salutarem et, si nihil aliud, quomodo valeres,
168
inquirerem. Ea enim res me non modice sollicitum habet. Sunt et alia, quae scire velim de Lunemburgico4 et landgravio5 et quid hoc anno tam feliciter inchoato facturi sint nostri Batavi.Heic res procedunt quidem, sed quam vellemus lentius. Dux Vinariensis6 et cardinalis Valetta7 nunc demum abierunt amisso Confluentium oppido, momenti non levis. Spero satis futurum temporis, ut Hagenoviae succurratur, confirmetur Colmaria, sufflaminetur Argentoratum satis ad lapsum praeceps.
Multum laetor bene procedentibus Brasiliae rebus. Utinam et alia regna, quibus suspecta est Hispanica magnitudo, aliquid ibi audeant.
Comes Licestrius8 jam Rotomagi est. Si Angli nihil aliud quam verba et phaleras adferunt, nihil agent neque Ratisbonae neque Lutetiae. Et turpe est potenti regno tam diu trahi.
Quid Cunaeum9, virum eruditissimum, retineat, quo minus Seldeno10 respondeat, miror.
In Italia Placentiam audimus commeatus importatos; et Rohanio11 militis pecuniaeque nonnihil mittitur, quod pridem factum oportuit. Panis magna in ejus exercitu inopia est nec Veneti suppeditare volunt, nisi oculata fide.
Dux Bulionius12 apud regem13 missae aliquoties interfuit videturque rex sua apud Ordines Federatos autoritate efficere velle, ne illi ob mutatam fidem minus fidei habeatur.
Vale, vir illustrissime, cum omni familia.
Illustrissimae Dominationi Tuae observantissimus
H. Grotius.
XXX Maii novi Calendarii, anno MDCXXXVI.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
In de copie te Uppsala staat boven aan de brief in margine: Redd. A.o 1636 d. 8/18 Juny.