173
Excellentissime Domine,
Aegre tandem, jam dies sunt quatuor, abiit hinc dux Bernhardus2, cujus hospitium Galliae constat LXX millibus francorum. Et pecunia si ipsi fuisset tradita, cum primum venerat, et situs abire ipse, Confluentes Treverici, necessarium adeo ad conjungendas res Germanicas Gallicasque vinculum, servari potuerant, quo nunc oppido amisso ne Hermestenum quidem mansurum nobis creditur. Hagenovio quoque ne serius subveniatur, metuo; et de Colmaria quidam non optime existimant, quae si cadunt sequius, quin Argentoratensis civitas pacem qualemcunque amplexura sit, minime dubitandum est.
Tribunus ille, de quo per notas ad librum relatas scripseram3, hinc discessit sumsitque secum ex pecunia nobis debita VI millia imperialium Hebronis4 arbitratu. Res mihi satis se probat, nisi quod nimium multis tum ex Vindicis5 tum ex Pyrrhonis6 hominibus res innotuit, quod ego impediturus fueram, si mihi inter primos eam cognoscere contigisset. Adsit Deus.
Batavos omnes ita judicar video conjugium hoc Poloni cum Palatina7, quod recalescit, eo pertinere, ut a nobis Anglia abalienetur ejusque vires aliquando in nos usui sint.
De aula Anglica heic male existimatur8 et qui in itinere est ad extraordinariam huc legationem comes Licestrius9, cum mandatis venit non conspiciendi cardinalis10, quod legatos isti dignitati cedere iniquum judicent et contra aulae etiam Hispanicae morem.
Controversia de mari mota Batavos vix patietur cum Anglis in foedus aliquod coalescere. Galliae amicitia nobis, siquid recte judico, paulo diligentius colenda erit et puto ipsam quoque sponte eo ferri utilitatum sensu.
Praeter eam pecuniam, quam per Sanctichaumontium11 numeratam ajunt, qua de re miror me ex illis locis nihil cognovisse12, Heufdio13 dederunt perscriptum praeceptum de recipiendis CCC ferme francorum milibus ex Normandiae rerum fiscalium revocatis alienationibus. Annitemur, ut aut praesentem recipiamus pecuniam14 aut usurae nobis praestentur. Sed pecuniaria omnia mirum quam hic sint tardigrada.
174
Dixere mihi amici in libro largitionum regiarum annuarum meum nomen legi: id errore ne factum sit, transcriptis nominibus ab eo tempore, cum privatus hic viverem, an dolo malo, ut sine causa suspectus redderer, haud dixerim. Id Sublimitati Tuae sancte affirmo me ab his hominibus, ex quo regno Suedico me dedi, nec recepisse teruncium nec recipere velle, nisi quod in abitu de more aliquando dari poterit. Abunde contentus sum iis, quae Tuae Sublimitatis beneficio consequor, et Spiringium15 spero eam mihi habiturum rationem, ut ne nimiis praerogationibus premat.
Placentiae audio de commeatu ac milite prospectum melius, ex quo Mantuano16 conciliante Mutinensis17 cum Parmensi18 transegit. Germani ad tria aut quatuor millia ad lacum erant Constantiensem trans Alpes ituri. Ad amnem Scriviam19 Hispani munimenta vis aquarum exundans20 disjecit. Exercitus Gallorum et sociorum illis in partibus erat in peditatu quindecim millium, in equitatu trium millium paribus ferme Hispani copiis. Sabaudo21 etiam nunc haud satis fiditur.
Dux Bulionius22 antequam abiret in Belgicam23 regis24 missae aliquoties interfuit. Liber ille nuntii Gallici25, quem nuper Sublimitati Tuae miseram, non modo decreto publico combustus est, sed et librarius virgis caedi, si reperiatur, damnatus. Tanta hic est papae26 auctoritas: et tamen ad matrimonii dissolutionem27 nihil Romae proficitur.
Est inter reginae28 puellas Fajetta29, ad quam jam rex amores suos sed innocentes transtulit. Ea episcopo Lemovicensi, avunculo suo30, et alia propinqua sibi matrona suasoribus regis animo religionem voluerat injicere, quasi aliena detinenti populumque suum a se abalienanti per haec bella. Sed discusso conatu qui auctores fuerant ab aula jussi discedere.
Hogendorpium31 nostrum rex suum jam esse praedicat, ipse non abhorrere videtur, sed nihil facturus Tua Sublimitate inconsulta.
175
Magnum est apud Batavos, quanquam ex Brasilia et merces et boni nuntii venerunt, pacis desiderium. Heic nobilitas Normannica iterum ad arma nolens satis compellitur.
Vienna scribitur regem Hungariae32 duobus millionibus florenorum ex aerario exceptis abiisse: Coloredum majorem33, quod nuper ad comitis Suessionensis34 adventum retro cesserit35, culpam rejicere in cardinalem Hispanum36, qui promissa auxilia non miserit, et in segnitiem Poloni militis.
A Constantinopoli discimus Revanum Persarum machinis verberari statimque missos, qui subvenirent, Ianissaros, etiam emeritos, cum Spahiis. Equos, mulos37 aliaque ad ipsius sultani38 iter in tempus novi pabuli parari. Supplicium sumtum de Janissaris quibusdam et Spahiis militiam hanc detrectantibus. Transilvaniae legatos39 ab ea aula minus benigne dimissos; de Moldaviae et Valachiae fide non dubitari. Missas naves longas, quae Tartarorum chanum40 Trapezuntem vehant.
A Mediolano discimus circa Aprilis exitum Alcalam41, Leganesium42, Spinolam43 fuisse Ticini: Gallos eorumque socios apud Nicaeam. Parmensem ad sua iter aegre reperturum, tum quod supra justum modum amnes excreverint, tum quod hostes intercursent. Rohanio44 mitti dicuntur ad supplementum VIII millia; ipse panis penuria exercitum suum laborare queritur. Dum ei malo occurritur, missis ad Venetos pecuniis egregia ad agendum tempora elabuntur.
Eorum, qui puritani nomine in Anglia invisi sunt millia aliquot se in Americam habitatum transtulerunt non procul a Batavorum coloniis. Ibi illis suo sensu frui licebit.
Scribit de rebus Vallis Telinae Marinus45, quem Sublimitati Tuae cordi esse confido. Ceterum certo didici ex ipso eo46, quem huc misit dux Rohanius, in pactione illa de religione nihil sperandum temperamenti47.
Haec nunc habebamus. Det Deus in dies meliora et idem, Excellentissime Domine, Tuam Sublimitatem servet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
176
Lutetiae, 20/30 Maii 1636.
Jacobus Hanoviensis comes48 se dedit in militiam ducis Bernhardi, id est Gallicam. Mitto exemplum literarum, quae ad eum scriptae sunt Hagae.
Jam Rothomagi est comes Licestrius ab Anglia. Videbimus, quid ferat49.
Adres: Axelio Oxenstiernae Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.
In dorso: Praes. Stralsundi die 13 Junii 1636.