Nobilissime Domine,
Post XVIII Iunii novi calendarii, cum plures tuas, quarum postremae datae erant VI Maii2, accepi, nullas ad me venisse a Pomerania mirarer, nisi ne ab Hollandia quidem ullae venissent interea; nec ventorum id importunitate accidit, sed Gallorum Batavorumque injuria nullas in eum usum naves paratas habentium. Multum vereor, ne is, qui a Claudio3 missus est, tum apud Lilia4 tum apud Vindicem5 aliquid cudat Sophi6 rebus adversum. Ubi tempus venerit, quae explorare potero scribam. Nunc enim ille etiamnum est Londini7.
245
Hebsteinium8 pontificii ad suas partes traducere laborant. Non desinam eum confirmare et spem dare nostros ejus non futuros immemores.
Marinus9 singulis ad me literis queritur sui rationem non haberi. Sed spero solatium ei allaturas, quas a magno cancellario10 missas ad eum transmisi, literas11.
De pecunia pro admissionalibus12, qui alioqui aliis contra nos favebunt, pro pictore13, pro chartis Hottomanni14 Spiringium15 interpellavi. Exspecto ab eo super his et de meis trimestribus impendiisque responsum.
De Bannerii16 morte cladeque nostrorum spero falsum fore, qui per aliquot dies hanc urbem pervagatus est, nuntium. Caetera ex literis disces ad Dn. cancellarium.
Mea et filium meum17 quantum possum maxime commendo. De carmine Joliveti18 magnum cancellarium monui19, non quod illi non optime velim ob affectum in res Suedicas, sed quod regis omnium maximi20 facta nisi a praeclaris ingeniis celebrari velim.
Alexander Magnus qui olim21
Edicto vetuit ne quis se praeter Apellem22 Pingeret, aut alius Lysippo23 duceret aera, Fortis Alexandri vultum simulantia ...reprehenditur, quod a Choerilo24 incultis versibus res suas cani passus sit. Itaque idem, cujus verba addixi, Horatius Alexandro Augustum25 praeferens addit,
------ ------Quod si Iudicium subtile videndis artibus illud Ad libros et ad haec Musarum dona vocares,246
Boeotum in crasso jurares aëre natum At neque dedecorant tua de se judicia atque Munera, quae multa dantis cum laude tulerunt Dilecti tibi Virgilius26 Variusque27 poëtae28.Vale et saepe nobis prospera, quibus ad firmandum regis animum opus est, nuntia.
Tuae Nobilitati addictissimus omni animo.
Lutetiae, IV Iulii novi Calendar. MDCXXXVI.