Nobilissime Domine,
Miror, quid literis nostrum utriusque evenerit. Quinque sunt menses, ut ais, quod a me nullas recepisti. Ego hoc anno abs te accepi scriptas III Martii nov. Cal. deinde datas VI Maii; praeterea has nunc ultimas diem ferentes II Iulii. Respondi omnibus; scripsi et non interpellatus, nempe XXX Ianuarii novi Cal.2, primo die Aprilis3, XVII Maii4: quarum literarum exempla penes me sunt. Curavi autem
259
modo per Genevam Relingeri5 opera usus, modo per Rohanii6 hic domesticos, semel etiam per Anglum legatum7, qui ad suum in Helvetia missurum se dixerat. Marino8 itidem scripsi diligenter, quoties literas ejus acceperam.Noli credere quicquam unquam a quoquam mihi dictum, quo tibi obtrectaretur. Et si esset, ego non crederem gnarus, si quis alius, virtutis tuae et ejus, quam secutus es, religionis semper studiosissimum, cum ipsorum consilia non semper cum tuis congruant, noli mirari, si literas aut ad te aut tuas intercipiunt ac detinent. Sed haec frequentia nunc sunt terra marique pericula, queis viri boni terreri non debent, quo minus honestissima cogitata, quibus offendi nemo potest, nisi qui de se male sentiat, inter se communicent. Tuae mihi literae, tua manus, tua verba, tui sensus et sunt et fuerunt et erunt semper gratissima. Neque a tuis sententiis super communi bono ulla in re discrepo. Et quae abs te accepi, eorum participem semper feci faciamque M.D. cancellarium9 cum tuae constantiae summaeque probitatis, ut debeo, testimonio. Nec dubito, quin is te ob tua merita ac meo etiam, si quid id potest, elogio plurimi faciat.
Haud dubie duci Rohanio ad omnes occasiones intento per illud, quod accepimus, ultra Ticinum flumen praelium via struitur, ut se cum suis popularibus ac sociis in agro Mediolanensi conjungat. Video ex literis Mediolano scriptis multum ibi trepidari, portas lapidibus obstrui, agrestium ingentem fieri fugam.
De rege Hungariae10, quin rex Romanorum sit futurus, non dubito. Angli trahi se patiuntur, interim labitur tempus. Bavarus11 res suas firmat: committuntur mira Hispanorum arte ac felicitate cum Batavis Angli, dum hi piscatum impediunt Batavis, Flandris pecuniam ac militem transvehunt.
Hanovia obsidio liberata est a Suedis nostris: Lamboiae12 nihil minus exspectanti ademta castra, caesus eques, deinde et pedes ipse cum mille suorum Steinheimii, quo profugerat, obsidetur machinisque impetitur. Et credo jam ipsa et id castellum et ingens frumenti, quae ibi erat, copia in potestatem devenerit. Dola et Tabernae Alsaticae oppugnantur ac defenduntur. Capellam intra Galliae fines cepit exercitus sub principe Thoma13 ex Belgio satis magnus: non sine mala fama praefecti14 ut ignavi, quanquam ipse culpam rejicit in eos, qui necessaria ei saepe postulanti subministrare debuerant. Spero hoc periculum, quod Galliam jam ipsam aggreditur, excitaturum animos procerum, ut multis et magnis hactenus peccatis medeantur. Nihil magis opto quam saepe abs te, cujus et fidem et judi-
260
cium plurimi facio, edoceri de his, quae ibi aguntur ac judicantur, paratus vicem reponere.Vale, vir nobilissime, amice optime.
Lutetiae, XVII Iulii novi Cal. MDCXXXVI.
Venti nobis literas et ab Hollandia et a Pomerania pridem est, quod invident. Illud scimus VIII m et amplius ex Suedia recens in Germaniam venisse. Habemus exercitus in Brandenburgico, in Westphalia, ubi Minda capta Osnabrugum obsidioni exemimus, et nunc ad Moenum egregios. Magdenburgum bene defenditur. Doleo in oppugnatione Tabernarum periisse nobis comitem Iacobum Hanovium15 et tribunum Heibrunnium Scotum16, viros egregios.