Mi frater,
Quotidie aliquid a memoria admoneor de libris, quos apud Drilium2 habui. In iis fuere et duo opera Keckermanni3 a me multis in locis notulis quibusdam et scriptorum locis illustrata; quae non parvi mihi usus forent. Rogo, quantum fieri potes, inquiratis et tu et amici alii.
Praeterea scripsi senatori Reigersbergio4 tergiversantibus tam diu Rotterodamensibus offerendum eis compromissum. Si id recusant, vulgandam aequitatem nostram et cogitandum, quid agendum sit, ne ipsa patientia tam longa fraudi nobis sit. Ad eam rem opus erit ad me transmitti versa Gallice documenta causae, contractum syndicalem, cautionem de indemnitate, testimonium impletae a me secundum mandata fidei5. Si expiscari potes, ubi manserint chartae meae praeter eas,
292
de quibus monui antehac, illa, quae in sacco custode chartarum erant cum caperer, valde me obligaveris.Parentes6 optimos, tuam7, tuos8 nostrosque salutes rogo.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.
31 Iulii 1636.