Illustrissime Domine,
Venere ad me Calendis Septembribus literae, quas VI Augusti dederas2, uberrimae illae et eo quoque nomine gratissimae, ut quae non modo rerum cognitione me instruant, sed et ad rectas judicationes facem alluceant. Ego quod eis reponam, haud multum habeo, quia ex quo postremas scripsi3 - scripsi autem crebrius ob quotidianas rerum mutationes - nihil magni intervenit.
Si landgravius4 ex temporaria pactione perpetuam facit, perierit partibus nostris totum, quod bello obtendimus, Germaniae nomen. Nam ducem Bernhardum5 Gallis accenseo; quem ea, quam recte praesagiebas, frugum pabulique inopia ad Metensium fines retro egit parte equitatus abducta ad has partes graviter eo tempore periclitantes. Eadem deserendi Dolae obsidii, et quidem praepropere nulla pactorum specie6, causa fuit. Nunc dato regi7 tempore ad sananda multa, quae laborabant: supplendas copias veteres, scribendas novas, contrahenda quae bello necessaria, metus hujus civitatis ita resedit, ut omitti excubiae incipiant, nimirum quod appareat hostem non procedentibus, quas speraverat, seditionibus
367
omnia jam consilia vertere ad Samarae adsita sibique propiora. Etiam Burgundiae ducatus minus pavet recepto principis Condaei8 armis Viroduno ad Ararim. Gallassius9 ita exercitum habet, ut in utra Rheni ripa agendi se dederit occasio, eo se possit vertere. Hactenus tamen nihil efficit.Classis regis, quae ex Oceano profecta cum illa, quae interno mari praesedit, hactenus se conjunxit, hoc habet mali, quod ab hominibus regitur rei maritimae plane10 ignaris, terror tamen late sparsus Hispanum11 impendiis illigat.
Ex Italia brevi nihil spero. Sabaudus12 intempestiva cunctatione sivit ita increscere hostium vires, ut jam duplae eae sint ad Gallorum sociorumque copias. Rohanio13, quo minus ad socios pervaderet, pecuniae et machinae et Rhaetorum studia defuerunt.
Video post scriptas literas tuas incaluisse Anglorum cum Batavis certamen14, magno rei communis incommodo. Non desino ostendere legatis15, qui sane me amant, piscaturam istam, ut alendae multitudini necessariam, ita minime esse quaestuosam, et si vel minimum oneris agnoscatur, gradum ad graviora fieri. Nullum potuisse tempus esse alienius commovendo, quod tamdiu quieverat, negotio.
In Ratisbonensi conventu futurum, ut consentientibus16 suffragiis rex Romanorum17 fiat, neminem dubitare video. Palatinum negotium trahetur, quamdiu id ferre Angli poterunt. Spes nos solatur quo longior fuit patientia, eo in justiorem indignationem erupturam. Sed interim dilabitur totum illud protestantium corpus.
Literas magni cancellarii18 ad reginam Bohemiae19 vidi scriptas, ut omnia sunt illius viri, prudenter et fortiter. Det Deus, ut quae ipsa20 ejus scripsit hortatu, aures non surdas inveniant. De Bannerii21 Wrangelii22 que copiis optima me sperare jubent, quae ex illis regionibus ad me perscribuntur. Siquis inde bonus nuntius advenerit, multum valebit ad confirmandum regis animum, ubi viderit suos maximos labores a foederatis pro ipsorum parte sublevari. Magisque etiam
368
crescent ei animi ad reponendam hostibus de malis Galliae illatis ultionem, si quid prosperi principis Arausionensis23 arma et per Brasiliam Batavorum conatus pariant.Rex Daniae24 utinam possit, non dicam sociari nobis - id enim supra spem est - sed eo flecti, ut in pace cudenda cordi illa habeat quae religionem ipsius et in propinquos pietatem decent.
Legatus Poloniae25 ad me non misit neque ego ad eum tuis literis praemonitus. Manet hic ob morbum, ut ait: et certe non optime eum valere satis constat. Interim cum Anglis agit26 et per pontificis27 ministros cum Gallis etiam in ea intentus, quae ad turbandum aliquando Suediae statum dirigantur.
Rex et cardinalis28 ad exercitum, qui Picardiam tuetur, abeunt. Legatos sequi se noluerunt relictis in urbe Bulionio29 Butillerioque patre30, cum quibus ageremus. Regina31 hic manet.
Equitatus Galassii in Ducatum Burgundiae Bressiamque incumbit.
Turcae32 res adversus Persas post amissum Rewanum male procedunt exercitu ejus multum imminuto morbis et fugis, ob stipendii penuriam. Praeterea in Asia magno militum numero ad seditionem verso et Tartaro ad Pontum Euxinum nutante.
Deus, Illustrissime Domine, res communes teque et familiam cordi sibi esse velit.
Tuae Illustrissimae Dominationi observantissimus
H. Grotius.
Lutetiae, IV Sept., MDCXXXVI.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. A: 1636. Hagae Com. 10 Oct. st. n.