Illustrissime Domine,
Ransovius3 super vetera decora novam sibi gloriam peperit exempto discrimini oppido Burgundici ducatus Sancti Iohannis ad Lonam. Circumsederant id Lotharingici jamque machinis verberabant, metusque erat, ne Conturius4 duce
503
Verderonna5 in auxilium missus, quod ad vitandos hostes magno usus esset ambitu, serius quam erat opus adveniret. Ransovius igitur II Novembris novi, quo hic utimur, Calendarii6 iter ingressus est brevius periculosiusque assumto principis Condaei7 equitatu, als Vinariensi8, cohortibus Germanicis duabus, altera sua, altera Batilii9. Per noctem totam ingressus per plana exundantibus fluviis stagnantia venit Auxonam Croatasque obvios cecidit. Qua clade exciti hostes, qui ad Sancti Iohannis municipium erant, instare acrius, ut tempus adventuri auxilii, quod fama vero majus fecerat, antecaperent celere victoria. Cesserant munimenta externa omnia, et post meridiem III Novembris jam et moenium labefacta parte parantem illac hostem irrumpere defensores ducentis prope occisis depulerant, cum adest10 Ransovius. Manebat hostis in sede11 veteri et, qua ille advenerat, CCC draconarii locum suum tutabantur. Mane diei IV Novembris eruptio facta est et illinc hostium fuga, quos equitatus hostium occidioni eripuit. Abeuntium lateribus institit Ransovius equitibus IIm hostium, qui praesidio dati ceteris erant, non ausis propius accedere. Ita per medios hostes reditum ad suos habuit Ransovius non incolumem tantum, sed et captivis, quos adducebat, illustrem. Totus, qui illic fuerat, hostium exercitus, cum adversus oppidum bene firmatum nihil speraret12, retro, unde venerat, cessit, Mirebautium primum, deinde, ut creditur, Ararim versus, ut cum Gallassio13 eum14 transgressus in comitatu Burgundiae sibi quaerat tuta hyberna et commeatus.Haec felicia, ut in bello fit, aliis pensantur adversis. XXIII Octobris ex eodem ut ante Calendario Hispanus Pompeiopoleos praefectus15 cum XVm peditum, equitibus D, Hispanis omnibus, Hironem amnem transiit statimque cepit Hendaiam. Die XXIV Gramontius16, qui Baionae praeest, Damontium17 miserat hostium vires speculaturum18, sed eundem multo Hispanis imparem19 jussit reverti. Tantundem fecit mox Espernonii20 filius dux Valetta21, nisi quod ex paterna praetoria cohorte militum aliquid Ciburci et S. Iohannis de Luce, municipio praedivite, reliquerat. Sed milites pauci erant prae tanto hostium numero, et illorum locorum Vascones sive formidine, sive regentium odio ad
504
resistendum male parati. XXV die Ciburcum terra, Sancti Iohannis autem de Luce municipium mari XXVIII pinassis, octo bellicis navibus oppugnarunt hostes ac facile ceperunt. Cessit eis22 et Socova, bono situ portus, quem Galli munire coeperant tantum.Iam Navarrae pro rege Hispano23 rector24 regi suo Baionam audet polliceri ante diem Dominici Natalis. Est ingens munitumque oppidum: nec quicquam ferme est, quod metuatur praeter aversos a rectoribus suis populi animos supra oppidum de duabus arcibus tenentis alteram. Etiam Aquitanicae praefecturae, quae ad Vasconiam accedit, loca quaedam memorantur ab hoste occupata, sed minus nobilia. In Britanniae Armoricae littus exscensum facere prohibitus hostis fuit. Interim rex25 Vitriacum26, provinciae Narbonensis praefectum, misit, ut insulas Margaritae Honoratique eripiat Hispano.
Qui intra Corbiam sunt tentato colloquio, cum moras quaerere viderentur, redditis obsidibus rejecti iterum ad pacta venere exituri die crastino Veneris, magno Galliae bono. Causa non alia apparet quam morbi. Credo et metum impulisse inevitabilis supplicii apud transfugas, qui multi erant, et forte praemia in praefectos.
Opto cuncta, Illustrissime Domine, tibi tuisque prosperrima27.
Tuae Illustrissimae Dominationi observantissimus
H. Grotius.
4/14 Novembris 1636.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: A.o 1636 Hag. Comitis 10/20 Xbris.