eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2880. 1636 december 12. Aan M. Hortensius1.

    Vir praestantissime,

    Ita de me merita est civitas Amstelodamensis, ut, quicquid possim, id semper ad juvanda ejus commoda promovendamque ejus2 gloriam promptissimo animo sim collaturus.

    Quare cum ad notitiam meam pervenisset viri in sublimibus studiis egregii Galilaei3 cogitatio ad deprehendendos locorum terra marique ad coeli partes respectus4, statim dixi honorem dedicandi laboris hujus ad Ordines Foederatos, qui pridem omnia ingenia ad hujus rei inquisitionem invitarant, jure optimo pertinere. Utendum autem commendatione ejus civitatis, cujus talia sciri plurimum interest. In ea civitate, imo in omni Foederatorum imperio, neminem esse, qui meritis, auctoritate, rerum etiam istarum recta dijudicatione par sit nobilissimo D. Realio5. Quare per eum parandos aditus sapientiae audientiam sibi postulanti.

    Secutus est me auctore annitente D. Elia Deodato6 Galilaeus hoc consilium. Quod ipsius D. Realii tuaque et amicorum aliorum prudentia eo usque perductum est feliciter, quoad usque negotii status patitur. Quod restat, id a Galilaei primum perspicacia, deinde a Foederatorum Ordinum magnanimitate exspectabimus. Valde autem laetatus sum, quod hujus rei notio ipsi D. Realio tibique et Blavio7 nostro, omnibus et amicis meis et ad eam rem necessaria quae sunt omnia abunde8 superque habentibus delegata est. Digni enim estis, quos Respublica triumviros sacris naturae aperiendis demerendoque humano generi faciat. Legi cum voluptate decretum, dignum tantae rei majestate: nihilque magis opto quam ut pulcherrimae molitionis fructum gustare aetas nostra incipiat incrementa haud dubie cum posteritate sumpturum.

    Tibi vero, vir eruditissime, primum, quod publicis bonis tam sedulo invigilas, gratiam pro mea parte habeo, deinde et privatim, quod amicitiam eam, quam nobis injungit urbis natalis consortium studiorumque in te profectus, in me reverentia, cum aliter datum hactenus non sit, per mentis interpretes literas tam benigne foves.

    Vale, vir mihi semper future maximi.

    Lutetiae, XII Decembris MDCXXXVI.

    Notes



    1 - Copie Bibl. Gem. Rotterdam, coll. Rem. Kerk, cat. v. hss. no. 674. Gedrukt Epist., p. 287; C. de Waard, Isaac Beeckman, p. 255. Over geadresseerde zie men no. 2664, p. 248 n. 8.
    2 - Dit woord ontbreekt in de Rotterdamse copie.
    3 - Over Galileo Galilei zie men V, p. 489 n. 7.
    4 - Wellicht het eerst in 1639 te Parijs verschenen L'Usage du quadran; zie no. 2712, p. 326 en n. 1 aldaar.
    5 - Dr. Laurens Reael; vgl. de aan hem gerichte brief van [20 september 1636] (no. 2765).
    6 - Elias Diodati uit Genève.
    7 - De Amsterdamse cartograaf en uitgever Willem Jansz. Blaeu.
    8 - De uitgave der Epist. heeft abusievelijk ‘aliunde’.