Literas tuas Calendis scriptas Ianuarii2 die mensis ejusdem accepi quinto et vicesimo. Pro bonis votis gratias habeo tibique et tuae3, parentibus4 et liberis5 eadem precor.
Gaudeo innotuisse te D. Spiringio6 eumque de nobis benigne loqui. Dabo operam, ut amicitia ipsius dignus sim.
Daetzelarium7 et uxorem ejus8 velim resalutari.
In eo, quod mihi commendaverant, negotio quod facere potui, id ad te nuper misi.
Losecatius9 bene valet; dabimus operam, ne sine profectu hic fuerit.
Petrum10 rogo cures et deinde ad nos mittas.
Scriptum de Pragensi pace11 meum non esse facile vos, quibus nasus est, judicabitis. Placet interim et mihi multis partibus.
Si quid intelligere potes de Duraei12 negotio in Suedia, rogo, me doceas.
65
Ubi scripturus eris, literas tuas cum Reigersbergianis13 conjunge.
30 Ianuarii 1637.
Est liber Anglice pridem editus equitis Edwini Sandis14 versus in Italicum cum additamentis a fratre Paulo15 non addito nomine; inde translatus Gallice ab Adeodato16 Genevae hoc titulo, Relation de l'Estat de la Religion etc.17. Hunc ego librum, quia ad purgandos a pravis judiciis homines plurimum valet, velim ab homine linguarum gnaro verti in Batavicum sermonem, utile id publico nec inutile typographo fore spondens. Amplius cogitabo.
E re esse judico ut circa Majum huc Petrus veniat. Interim de Diderico18 aliquid sum constituturus.
Has literas ante dies octo cum mittere voluissem, post retinui, siquid forte dignum nuntiari accideret. Sed nihil est, nisi quod inter regem19, qui Aureliani est, fratremque ejus20, qui Blesis nuntii commeant, incerto eventu.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.