Frater optime,
Ternas a te eodem die litteras accepi XXX Ianuarii2, XII Februarii3 et XIX ejusdem mensis4 datas, pro quibus omnibus gratias tibi summas habeo, imprimis vero pro iis, quae de reconciliatione fratris regii5 et de Suecorum ad pacem communem propensione scribis.
Salmasium6 nondum vidi, cum occasio se offeret ejus, quod de Barnaba7 scripsisti memorero.
Carmina Honarti8 et Foresti9 mitto, sed demtis auctorum nominibus; prius tamen illius est duo sequentia hujus.
Cunaeus10, nequid erres, non detrectavit scribendi adversus Seldenum11 provintiam, nam ea ipsi nunquam fuit oblata: sed rogatus fuit de Seldeni opere sententiam suam dicere, quam ille paucis verbis fuit complexus et deinde id muneris a Faederatis Graswinkelio12 est injunctum, qui jam opus suum absolvit.
Amelandiae affectatio magnam auctoribus praebet invidiam et calumniandi ansam apud Faederatos iis, qui Hollandiae ejusque rectoribus iniquiores paulo sunt. Tenor investiturae ab imperatore13 concessae ipsos onerat odio popularum et jam exempla Belgica ad singulas civitates jam nunc coituras ad comitia missa sunt. Possessionem ut nanciscantur, non est verisimile, cum Frisii Cammingam14 protecturi credantur neque immerito, cum ille centum annorum possessione se tueri possit.
130
Quomodo frater regius concoqueri potuerit illam cardinalis15 receptionem a sedente factam, intelligere aveo; velim etiam ex te audire disputationem, quae inter tuos domesticos et Anglos in ingressu Lirii16 intercessit ejusque exitum et ecqua jam tibi cum illo legato sit consuetudo.
Monui typographum iterumque monebo de libro Edwini Sandis17, quem nomen suum tantum commodasse ajunt operi a fratre Paulo18 conscripto.
Petrus19 ubi ad nos venerit, quem jam in singulas horas expecto, monebo, ut omnia sua ex animi tui - ut debet - sententia componat ejusque studia, quoad potero, promovebo.
Videbis ex adjuncta pagina20, quam inclementer alienam tibi sententiam affingat Cloppenburgius21 in scripto Belgice jam edito, et latine - ut audio - brevi edendo22. Monui Reigersbergium23, utpote unum ex iis, quos sibi patronos ipse delegit - dedicavit enim librum supremae et provintialis curiae adsessoribus - ut eum de errore suo commonefieri curet. Usuras sane Christianis esse interdictas, quae vere tales sint, nemo negaverit; stipulationem ejus quod rependitur in compensationem usus praestiti Cloppenburgius admittit et tu §. 2224 directis verbis negas cum divino aut naturali jam pugnare, quod cur videre noluerit nescio.
Multi hic sunt de victoria Banerii25 nupere iterum reportata sermones, cum magna caesarianorum26 clade et ipsius Gotsii27 nece, sed prudentiores ea omnia pro comperto non habent.
Illud certum Dunkerkanos potitos esse classis, quae ex Andegavensi littore patriam nostram cum magna vini copia petebat, et ita quidem, ut vix paucae evaserint, quae res vereor, ne Selandorum animos jam ante concitatos magis efferet. Duas naves bellicas in potestatem hostium venisse ajunt, magno cum patriae damno et dedecore: profecto nisi rebus maritimis melius prospicitur, actum est de nobis.
Vale, frater optime, et nos amare perge.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, III. Martii 1637.
131
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris.
In dorso schreef Grotius: 3 Martii 1637 G. de Groot.
En boven aan de brief: rec. 18 Martii.