eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5345. 1641 september 2. Van W. de Groot.1

    Frater optime,

    Scripsi praeterita septimana ad Blavium2 te in ea esse sententia, ut indicem3 omnino tolli velis, errata vero recudi; et novum erratorum a te transmissorum (ind)icem ad Goesium4 misi. Ego quia tota hac (sep)timana nihil accepi a Blavio, quod s(uper) ea re amplius scribam non habeo.

    De e(pi)stola ad Philemonem5 hoc habe, commen(t)arium tuum esse in manu Vossii,6 cui eum describendum dedi; misisse me ad typographum praefatiunculam tuam cum mandatis, ut libris de Bello et pace postponatur. De libello Blonckiae7 nihildum vidi; quare mirari non debes, si de eo imprimendo cum typographo agere nondum potuerim. Debent enim imprimenda ad manum esse.

    483

    Aderit vobis brevi Levinus Lonius,8 viri optimi filius, quem ea, qua caeteros fratres dignatus es, complectaris amicitia rogo, rogat et Graswinkelius.9

    Pro novis gratias habeo. Quae reponam non invenio, nisi principem10 in Selandiam cum copiis movere et incertum, in quam partem incubiturus sit.

    De imprimendis iis, quae ad concordiam faciunt,11 serio quidem cogitabo. Sed si Blavii opera uti nolis, ego fidos hic typographos, qui in eam rem operam ponere velint, non novi.

    Salutant te mater, uxor mea, filius tuus12 et amici quamplurimi, quos inter Dussenus senior,13 quem hodie invisimus.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, II Septembris 1641.

    Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de Suède, à Paris.

    Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 12 Sept.

    En in dorso: 2 Sept. 1641 W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd., coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24, 209. Eigenh. oorspr. Het hs. is beschadigd. Antw. op no. 5332; beantw. d. no. 5363.
    2 - Willems brief aan Blaeu ontbreekt.
    3 - De index van Grotius' Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135).
    4 - Vermoedelijk Willem van der Goes (no. 4995 n. 15).
    5 - Grotius' Commentatio in Epistolam Pauli apostoli ad Philemonem (BG no. 1136), afgedrukt achterin de uitgave van De iure belli ac pacis van 1642 (BG no. 571).
    6 - Gerardus Joannes Vossius.
    7 - Het traktaat over de weduwstaat van Suzanna van Reigersberch, weduwe van Anthonie Bloncke; zie no. 5218 n. 11.
    8 - Lieve van Loon (1619-1692), jongste zoon van de Amsterdamse koopman Hans van Loon (1577-1658) en Anna Ruychaver (1573-1649). In 1638 was zijn broer Arnold (geb. 1616) bij Grotius aanbevolen; vgl. supra no. 3868 (dl. IX). Zie voor de namen van de overige broers Elias, Vroedschap I, p. 442v.
    9 - Dirck Graswinckel (no. 5200 n. 8); hij had in 1629 de oudste zuster van Lieve van Loon, Geertruyd (1600-1675), gehuwd.
    10 - Frederik Hendrik.
    11 - Grotius' Via ad pacem ecclesiasticam verscheen in maart 1642 te Parijs (BG no. 1166), terwijl Blaeu in juni 1642 een tweede uitgave verzorgde (BG nos. 1167-1168).
    12 - Pieter was als enige van Grotius' zoons in het vaderland.
    13 - Eewout Jacobsz. van der Dussen (1574-1653); vgl. Van der Aa, IV, p. 408.