Frater optime,
Jam nunc tuas accipio XX mensis vertentis ad me datas2, quae ut omnes
722
tuae gratissimae mihi fuerunt, imprimis vero quod bonam tibi esse spem capiendi Brisaci video, quae nos jam unice cura macerat, ne ubique Gallorum protestantiumque arma infamem hoc anno sortiantur exitum.Filium majorem3 miror non ante animadvertisse adagium satis frequens. Dulce bellum non; nunc restat, ut Spartam, quam suo judicio nactus est, recte exornet, certe ne, nisi post obitas aliquamdiu militares excubias et quae ejus sunt generis, ad vos redeat, ne eum iterum paenitentiae paeniteat.
Qui hic est filius4 praeterita septimana causam non infeliciter et agendo et replicando peroravit, quanquam magno, ut ipse ait, animi motu; operam dabo, ut hac vel proxima septimana iterum in foro audiatur, ut et orationibus et frequentiae hominum et loco adsuescat. Sane ex hoc principio didici eum nulla ex parte forensibus actionibus imparem fore; ad diligentiam, quae unice hic necessaria est, hortari et exemplo praeire non desino.
Princeps5 post emtam Gravesandam filium quondam graphiarii Douzae6, qui eum locum octo millibus florenorum emerat, a praetura dimovit jamque jus in naufragia et ejectas in littora merces sibi vendicat ipse, eo (no)mine quod post enumeratas omnes partes jurisdictionis subjecta est haec clausula et ita, ut comitatus Gravesandam possedit, super quibus antea valde disputatum est, eam copulam nunc ille augmentative accipit, ut non tantum enumeratae partes jurisdictionis, sed et illud alterum e regalibus accedere debeat.
Patronum fisci an Hollandi an Selandi creare debeant, hoc conventu disputabitur; interea Graswinkelio7 competitorem se offert Boi(...)8, non infelix poeta, qui natione Selandus ducta jam Dordraci Brantvikensis filia9 semet ipsum Hollandis inserit.
Vale, frater optime, cum uxore et liberis10.
Soror nostra11 jam meliuscule valere incipit, sed lenta sunt, ut in eo morbi genere et hac anni tempestate, remedia.
Veniet ad vos brevi Arnoldus Lonii viri optimi filius12, affinis Graswinkelii, quem tibi per me commendari amici voluerunt.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXIX Nov. 1638.
723
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius Ambassadeur de la Reine et couronne de Suede A Paris.
In dorso schreef Grotius: 1638 29 Nov. W. de Groot.
En boven aan de brief: Rec. 9 Dec.