Pro sororis2, mi frater, valetudine ut et pro vestrum omnium Deum precor.
De filio nostro maximo natu3 idem nobis parentibus, quod tibi placet, non debet ut fugitivus ϰαὶ ῾ ϱίψασπις e castris ad nos redire.
De Petro4 gaudeo bene coeptum, rogoque pergas curare, ut se exerceat quam saepissime. Deinde quam exemplo monstras diligentiam, eam ut verbis ei inculces.
Saepe cum fisci jura propugnarem, obtinui res judicatas, quibus definitum est clausulam illam, ita ut comitatus possedit, subreptam mentioni jurisdictionum
744
et eorum, quae moribus nostris jurisdictionem sequuntur, ad regalia, in quibus sunt τὰ ἀδέσποτα non porrigi, inter alia de Hochtwouda.Exspectabo, cui obtingat patrocinium fisci, ut et ex eo judicem, velintne publica cuncta perire an reliquias servare.
Arnoldo Lonio5, quem mihi commendas, ostendam te plurimum apud me valere.
Deus parentes6, uxorem7, liberos8, amicosque omnes nostros servet.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 11 Decembris 1638.