706
Frater optime,
Dolent mihi de sorore2 quae scribis3, pro qua Deum precibus adire non desino.
Filii4 in castris valent, sed minor rectius. Alterum otii amantem nimis propere militiae toedet. Brisacum brevi in potestate ejus5 speramus fore depulsis ab oppugnatione castrorum hostibus, castellis extra urbem partim ab hoste receptis partim captis aliis, caeso iterum duce Lotharingo6 ad Ensishemum magna ubique hostium clade. Savellio7, qui Rhenum transiit, adversum ivit Longavillanus8.
Princeps Arausionensis9 non Gravensandam tantum, sed et alias res magnas vili mercatur. Etiam istae quae videntur nugae, titulorum fumi, ducent seria.
De Schoockio10 scripserat jam ad amicos Salmasius11 mihi ab eo affingi socinismum οὐ φϱοντὶς ἱπποϰλείδῃ12. Occallui ad talia. Nihil veri eo factum est deterius quod in id Socinus13 incidit. Siquis tamen vestratium responso eum dignum putat et a me edoceri velit super iis, quae ad me pertinent, non me gravabit iste labor. Interim quod adversarium reperit Schokius non minus quam ipse est cerebrosum, satis placet.
Epistola Rupellam recte missa est.
Vale cum tuis nostrisque, mi frater.
20 Nov. 1638.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.