Frater optime,
Sororis2 valetudo etiamnum in eodem est statu; medicus non desperat, sed de inidoneo anni tempore conqueritur. Nos cum parentibus3 valemus et de vestra filiorumque, qui in castris Vinariensibus sunt4, valetudine saepiuscule certiores fieri desideramus praesertim hoc tempore, quo dux iste unicam protestantium spem sustinet et saepissime manum cum hoste conserit.
Interea hic nihil fere sit, nisi quod princeps5 dominium urbis Sgravesandae ab Ordinibus emit pretio sane exiguo: 27893 florenorum. Filius vero ejus6 a Foederatis gubernator Flandriae creatus nudiustertius et nudiusquartus consilio status interfuit; eidem decretus Celsitudinis titulus cum adject ( ... ) nominis, qui principi absolute reservatur. Henrico Nassavio7 gubernatori Frisiae Extiae titulus datur; ita inania consectamur vocabula.
Schoockii libellus8 in te aliosque valde injurius, quamplurimis in Ultrajectina provintia displicuit, et constituti sunt censores decreto insuper facto, ne sine auctoritate publica libri in posterum divulgentur.
Vincentius Drillenburgius9 cerebri satis impos adversarium sibi Schoockium
685
poscit edito scripto10, in quo ipsi a mola Iutfasensi magnum minitatur malum; ita committitur cum Bitho Bacchius11.Dunkerkani claustris laxatis per has tempestates eruperunt insequentibus nostris, sed impari velificatione.
Plura jam non habeo.
Deus Optimus Maximus te nobis et reipublicae christianae diu servet incolumen.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, VIII Novembris 1638.
In margine staat: Hanc epistolam Rupellam deferri rogavit cognatus Groenewegius12.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy Trèschrestien A Paris.
In dorso schreef Grotius: 8 Nov. 1638 W. de Groot.
En boven aan de brief: Rec. 18 Nov.