Venerande parens,
Literarum hac vice nihil accepimus neque avunculus2 neque ego. Credo eas vel in Zelandiam missas vel, ut nuper factum est, a D.o Spieringio3 detineri. Amitae Losecatiae4 morbus non in peius quidem, sed nec ad melius procedit. Avus5 et avia6 bene satis valent.
Princeps Arausionensis7 ante duos dies emit dominium Sg[r]avensandae. Princeps Guylielmus8, eius filius, nudiustertius ab Ordinibus Faederatis Flandriae gubernator9 creatus est, cum die praecedenti status consilio interfuisset. Sic nostri eam libertatem, pro qua tot tantaque passi sunt hactenus, illam tot bellorum per christianum orbem originam, nunc etiam pueris vendunt.
684
Principem Palatinum10 febri correptum aiunt, fratrem eius11 cum plurimis aliis a caesarianis captum.
Ego ob morbum advocati, qui adversaturus mihi est, nihil adhuc egi.
Deus, venerande parens, tibi det omnia prosperrima.
Tibi obedientissimus filius
P. Grotius.
MDCXXXVIII, VIII Novem. Hagae Comitis.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 18 Nov.