eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    696

    5525. 1641 december 27. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    De Hohentvila audimus aliquot ibi eruptiones feliciter factas, machinas et vasa quaedam hostium pulverem bellicum continentia ab eruptoribus corrupta, interfectos et captos nonnullos. Verum simul intelligimus auctas hostium copias, propius arcem indies ab iis succedi; Erlachium2 certamini imparem nihil aliud quam prospicere oppidis, quae Silvatica vocant.3 Plane quis futurus sit obsidionis eventus, variant coniecturae.

    Dux Carolus cum Cantecroia4 Argentorati nunc est, milites eius partim in praesidiis, partim circa Mosellam multum noxii circum habitantibus. Rex interim iurisdictionem de causis Lotharingiae et Barrensis ducatus totam attribuit Metensi parlamento. Ossenvillius et Stella5 cum marchione Badensi6 colloquia habuere. Bavarus vero dicitur novum militem scribere ad quatuor equitum, sex peditum millia. Viennae incipiunt conditiones proponi super re Palatinatus.

    Legatus Gallicus7 in conventu, qui Soloduri habetur,8 paratum se ostendit eximere bello comitatum Burgundicum in sex menses, sed caesariani volunt, ut id duret ad pacem usque generalem.

    Non multum promovet Romae legatus Gallicus9 et alii in re Parmensi pontifice multum fiso victoriae et viribus suis eoque volente, ut dux10 se sistat et culpam deprecetur, solvat belli impensas, deiiciat nova munimenta, praesente pecunia satisfaciat creditoribus.

    Rex hic, regina, regis liberi,11 cardinalis bene valent. Fiunt paratus pro Catalania.

    Deus [etc.]

     

    Lutetiae, XVII/XXVII Decembris MDCXLI.

     

    Novem longae naves in portum Colubri12 recens advenere cum novo milite et commeatu. Pugna quaedam fuit non longe a Caneto,13 pari fere damno.

    Ex Portugallia intelligimus advenisse eo tres naves Suedicas; inducias cum Batavis14 publicatas; ad promontorium Vincentii15 pugnasse cum Hispanicis navibus Batavicas et Portugallicas; sed Batavos se a Portugallis desertos queri. Clades ferme aequata.

    Anna Mantuana16 Machliniae est. Bossuia17 a sententia archiepiscopi Machliniensis18 contra suum cum Guisio matrimonium lata Romam appellavit.

    697

    Ma[n]sfeldii arcem Hazfeldio19 proditam intelligimus, naves autem ab Hispania et Nicaea quasdam Monaeci retentas, quo venerant ignarae mutatarum ibi rerum.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Hohentvilae obsidio dubia utrinque. Iurisdictio causarum Lotharingiae et Barrensis parlamento Metensi tributa. Galli ad sex tantum menses eximere bello promittunt comitatum Burgundicum, caesariani ad pacem usque. Pontificis conditiones Parmensi propositae. Lusitanica.

    Notes



    1 - Copie Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 60; copie Leipzig, UB, ms. 2633, f. 127. Gedrukt Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 176 no. 409.
    2 - Johann Ludwig von Erlach, goeverneur van Breisach (no. 4994 n. 15).
    3 - De zogenaamde Waldstätte, de plaatsen Waldshut, Laufenburg, Säckingen en Rheinfelden in de Breisgau.
    4 - Karel IV, hertog van Lotharingen, met Béatrice de Cusance, prinses van Cantecroix (no. 5041 n. 7).
    5 - Paul Le Prévost, baron van Oysonville (no. 4994 n. 16), en Johannes Tilmanus Stella (no. 5283 n. 3).
    6 - Friedrich V, markgraaf van Baden-Durlach (no. 5524 n. 4).
    7 - Jacques Le Fèvre de Caumartin (no. 5015 n. 5).
    8 - Landdag te Solothurn (9-12 december 1641); zie ook no. 5524 n. 8.
    9 - François Du Val, markies van Fontenay, genaamd Fontenay-Mareuil (no. 5119 n. 34).
    10 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    11 - De latere Lodewijk XIV en Philippe, hertog van Anjou.
    12 - Collioure.
    13 - Canet in Roussillon.
    14 - Het verdrag tussen Portugal en de Republiek was gesloten op 12 juni 1641 (no. 5225 n. 3).
    15 - Cabo de São Vicente, in het zuidwesten van de Algarve.
    16 - Anna Gonzaga (no. 5218 n. 15).
    17 - Honorée de Glymes, weduwe van Albert-Maximilien de Hénin, graaf van Bossu(t).
    18 - Jacques Boonen, aartsbisschop van Mechelen.
    19 - De keizerlijke veldmaarschalk Melchior von Hatzfeldt und Gleichen (no. 5025 n. 11).