Magnopere gaudeo, illustrissime domine, quod quae ad Testamentum Vetus observasti, ea a typographo perducta sint non modo ad Pentateuchi finem quemadmodum scribebas,2 sed ut ex aliis Hagae postea intellexi ad Regum libros, qua appellatione credo etiam Samuelis libros complectebantur.3 Sed valde mihi molestum est, quod videam Excellentiam tuam variis impeti libellis, quod metuo ne avocet in magno illo opere, quanquam non desunt qui existiment fore, ut non rescribas, ne quidem clarissimo Riveto.4 Huic studiose id actum arbitrantur, ut nos committeret ut qui toties advocet ad partes quae ante hos annos XXV in Collegio scribebam.5 Quasi non aliter scribendum sit, quando cum adversario cominus congredimur, aliter quando de concordia consilium initur. Non ignoravit hoc Georgius Wicelius, qui praefatione Viae regiae ad imperatorem Ferdinandum ait: ‘Polemica scripta nostra tanti non facimus, quin
390
haec velimus aliquanto pacatiora esse. Verum tempus militiae tunc ita postulavit, ut sentirent ii cum quibus commissus eram, et mihi vires esse et mea tela nocere’.6Puto ἐπίμετϱον quintum Jacobi Laurentii iam videris,7 in quo tuae ad se epistolae quodammodo παϱωδία et σϰαζόντες, eadem ut arbitror ex officina et geminum carmen Salebrii Santrae:8 prius utrumque Hugenii9 esse satis convenit, et sponte narrarunt qui nosse possunt. Ac tacentibus amicis styli salebrae proderent. Idem est qui in gratiam Heinsii, postquam audierat Salmasium velle eum refellere, epigramma suum sic obsignabat:
Te duce, qui rugiet, vana et sine dentibus ira, nesciat hoc ungues in Daniele leo.10Salmasius11 vero iis lectis scribebat Riveto ab leone illo salvum fore Danielem, sed periturum Heinsium. Is Heinsius nunc totus in eo esse dicitur ut novam det editionem suarum in Novum Testamentum annotationum; sic mihi retulere maxime familiares. Credo corriget de quibus sibi a Salmasio metuit. Hic utrum propediem in Bataviam sit remigraturus, non satis scio, sed
391
satis scio Curatoribus tam longam absentiam minus probari, tantoque fore gratiorem, quanto celerius advolarit.Mareschius,12 ut intelligo, immane volumen cudit adversus ea, quae in romana ecclesia nostris improbata, aliquibus rescissis laudem mereri vel saltem tolerari posse docuisti. Metuo ne parum cum Excellentia tua agatur humaniter, hoc est non tanquam cum doctrinarum principe, imo vel homine doctissimo, nedum velut cum imagine regis, qui Dei imaginem sustinet in terris. Magnos animos duo dant et illi et aliis similiter animatis antiquitatis contemptus et Calvini admiratio. Sed de priori nolunt fateri, ut ex eo capere potes quod sic indignetur Laurentius13 ob consilium salubre sibi datum ab Excellentia tua. Ait sibi hoc iam adolescenti instillatum a doctoribus ut amaret veteres. Quasi uterque ignoremus, quae mens fuerit eius magistris. Eorum alterum, cum antiquitas obiectaretur, dixisse scimus: ‘Et nos patres foremus, si iis vixissemus temporibus’.14 Id verene dixerit, hinc sciri potest, quod tunc multa sint habita pro haereticis quae nostra sustinent, ut quae in Aetio, Vigilantio15 aliisque improbata. Non quasi iccirco haereticos censeam, sed quia existimabat ille solius esse aetatis, ut aliquis pro veteris ecclesiae doctore habeatur, nec simul ὁμόνοια attendatur.
Credo autem16 non inutile foret, si exstaret libellus de eo quo loco antiquitas habeatur a nostris, sed scribi oporteret ab aliquo non abrepto affectibus. Nam affectibus nimis indulgent pontificii, ut argumento inserviant, cum ipsi etiam ab ecclesia veteri magnopere recesserint. Saepe mihi bilem movet, cum video sic veterum neminem non perstringi, ubi non faciunt nobiscum.
Nec fortasse inutile foret, si penitus cognita foret vita Calvini. Magnae fuere illi vitae et ingenii dotes. Sed et ille suos manes patiebatur, quod fateri nolunt eius unius tanti admiratores. Abominantur Bolseciana,17 sed in illis etiam sunt tabulis publicis subnixa. Et apud varios homines integerrimos, pariter ac doctissimos, suppetunt non pauca quae eius doceant animi impotentiam et quantopere oderit semper, dissentire a se signis audere. Haec satius foret tegi, sed video plurimos non tam virtutes ducis sui sequi quam vitia, idque magno ecclesiae damno, cui convenientior foret spiritus mansuetus et maiorum reverens. Quare cogitandum, an non expediret, candidam exstare dissertationem de eo quod de Calvino iudicium fuerit18 suae aetatis, et quantillum ab eo et discipulis antiquitati fuerit tributum.
Quod Riveto necdum respondeas, sed illa ad Novum Testamentum19 perducere malis ad umbilicum, sane gaudeo. Nihil magnopere, ut puto, festinato opus. Et fortasse praestiterit etiam conspicere Mareschiana, priusquam respondeas. Poteris credo multos parietes una fidelia dealbare. Quicquid est, nolim sufflaminari tam utilem laborem quem sustines in illustrando
392
Veteri Testamento. Nondum illa vidi, sed facile possum aestimare, vel ex illis ad Novum Testamentum, ubi duo prae caeteris admiror, quod nemo antehaec tam multa ἐναντιοϕανῆ conciliavit et quod nullus ex humanitatis studiis plura attulerit ad Sacras Literas illustrandas, minusque partium studiis abreptus.Hic iam certamen gliscit de iure magistratus in ecclesiasticis. Defendit illud Vedelius, antea Genevae et Daventriae professor theologiae, nunc autem Franekerae.20 Adversus eum scripsere Triglandus, Leidae professor, et Revius, qui in Collegio regundo Festo Hommio successit. Is Festus cum iam ante menses complures se munere eo abdicasset, ante duas hebdomades vel tres ex hac vita excessit. Oratione ei Polyander parentavit.21
In synodis et concionibus graviter agitatur quaestio de iure patronatus. Facilius puto efficerent ecclesiastae quod volunt, nisi celsissimus princeps Arausionensis et illustrissimus Brederodius viderent et suam hic caussam agi.22
Negotium Angliae magnopere me habet sollicitum, non sane propterea, quia inde quotannis praebendae fructum capiam,23 quam quia veterem amo ecclesiam et vicem doleam optimi regis, pro quo assidue vota facio. Apud cordatiores res haec suspectiores reddit puritanos. Negant enim se videre, quid regale regi velint relinquere. Et nonnulli his locis metuere incipiunt, ne si istic effecerint quod volent, hic novi fiant motus, quia animos addet felix successus in regno Britannico et, si res laboret, inde etiam auxilium exspectent. Mihi vero, vivo Arausionensi, non ita multum periculi videtur his terris, quia et illius interest et militem in manu habet.
Vale, illustrissime domine, et cum uxore lectissima et liberis salve semperque dignum animum, Excellentia tua, hoc malo seculo conserva,
illustrissimae Excellentiae tuae cultor,
G.J. Vossius.
Amstelodami, 1642, X Kalendas Septembres.
Bovenaan de brief in de copie te Oxford en in de Vossii Epist.: Hugoni Grotio. Lutetiam Parisiorum.