Vir clarissime,
Duplici gaudio affectus sum literis Claritatis vestrae, primum quod regina eam imposuit negotiis, unde et ad maiora gradus fieri possit cum ipsius honore et patriae bono,2 deinde quod veteris amicitiae meminit, quae non fuit ei quam vellem utilis; non quod mihi voluntas defuerit, sed quod voluntati occasio. Nunc si quid possum maius, praestabo libenter, praesertim conspiciens tantae in me benevolentiae constantiam. Si quid in Batavis agendum habeo, id propinqui curant. Si tamen Claritas vestra adiuvare me poterit, ut edantur quam primum et quam optime nostra, quae in Batavis sunt, ad Lucanum,3 poematia4 et Anthologia Graecorum epigrammatum Latine versa, erit id pergratum.
De rebus theologicis quae scripsi, ea scripsi nulla spe commodi, sed ex sensu eius quod debere me credidi, si non ut legatum - et tamen puto aliquid in illis esse, quod et
129
regno Suedico his maxime in locis prodesse possit - certe ut christianum.5 Didici enim a sapientibus plerisque nostrum duas impositas esse personas, alteram communem a Deo, alteram peculiarem a principibus, parentibus, aut dilectu proprio. Velim utranque bene implere. Solatur me in hoc labore, quod video etiam in Suedia quosdam de hoc meo proposito recte iudicare. Spero et alios, ubi rem suis momentis rependerint, concessuros in domini Vossii6 optime ista intelligentis sententiam.Norint interim qui difficiliores sunt, multa hic corrigi. Nam et festorum dierum numerus circumcisus est, et imagines auferuntur papae auctoritate,7 et regis iussu sacrae literae vertuntur in Gallicum sermonem,8 et in quibusdam ecclesiis canuntur Gallice Oratio dominica, Symbolum, Decalogus, psalmi; et paenitentiae canonicae quibusdam in locis restituuntur. Et iustas habemus causas, cur plura talia a rege et episcopis speremus.9
Interim Claritati vestrae plurimum debeo, quod omnes de me bene merendi ansas tam cupide arripit. Deus eam servet ac sospitet,
Claritati vestrae optime volens et ad officia paratissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XVIII/XXVTII Februarii 1643.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
In dorso schreef Appelboom: 1643 - 28 Februarii.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.
Bovenaan de copie te Rotterdam: D. Appelboom.
Vir clarissime,
Duplici gaudeo nomine, primum quod regina Claritatem vestram eis imposuit negotiis, unde et ad maiora gradus fieri possit cum ipsius honore et patriae bono, deinde quod veteris amicitiae meminit, quae non sane ei quam vellem fuit utilis; non quod mihi voluntas defuerit, sed voluntati occasio. Nunc si quid possim maius, praestabo libenter, praesertim conspiciens tantae in me benevolentiae constantiam. Agenda in Batavis non habeo nisi privata, et ea propinqui curant.
De rebus theologicis quae scripsi, ea scripsi nulla spe commodi, sed ex sensu eius quod debere me credidi, si non ut legatum - et tamen puto aliquid in illis esse, quod et regno Suedico his praesertim in locis usui esse possit - certe ut christianum. Didici enim a sapientibus duas plerisque impositas personas, alteram communem a Deo, alteram peculiarem a principibus, parentibus, aut dilectu proprio. Quod dominus Vossius [rerum] illarum peritissimus iudicavit, spero et alios quosdam in omnibus mundi partibus iudicaturos; quosdam dico, non plurimos. Non enim tam bene cum rebus humanis agitur, ut optima semper plurimis placeant, idque ipsum statim praevidi, neque enim ignorabam in quod incidissem seculum. Deus, ut spero, cum tempore alios excitabit qui maioribus cum adminiculis eidem proposito insistant.
130
Interim Claritati vestrae plurimum debeo, quod omnes bene de me merendi occasiones tam cupide arripit. Deus eam servet ac sospitet,
tuae Claritati optima optans,
H. Grotius.
Lutetiae, 18/[28] Februarii 1643.