Excellentissime et illustrissime domine,
Miror et ego et qui hic res landgraviae agunt2 post mortem regis Ludovici XIII
282
neminem venisse ad nos ex secretariis Status, ita ut moris est, qui certos faciat, me quidem de tuendis foederibus, Hassicos autem de foedere - nam dies eius exiit - instaurando. Tantum exacta proxima die Dominica venit ad me Girautius, admissionalium administer. Dixit ad me venturum comitem Brulonem, successorem et filium eius qui antehac eo munere admissionalis functus fuit et nunc est mortuus.3 Sed petebat pro eo honore[m] apud me quem neque Angliae legati4 neque Venetus5 ei concessere. Dicebam frustra eum a Suedia sperare quod a Venetis impetrare nequisset. Itaque post horas aliquot idem Girautius ad me rediit. Significavit dolorem reginae regentis ex morte mariti, cuius sciret et nos esse participes. Quod verum esse, verbis ad eam rem et honorem regis defuncti appositis sum testatus. Addidit ille paratam reginam regentem implere foedera cum reginae nostrae patre6 facta. Cum a ratione alienum esset nullam foederum post id factorum7 mentionem fieri, dissimulavi tamen ego hoc, dubitans, ipsius esset error, an dictata res a Mazarino, sed sufficiebat mihi non eum esse Girautium, quicum de talibus negotiis agi mos aut ius esset. Quare breviter dixi non dubitare me quin regina nostra ita ut hactenus perstitura esset in foederibus et amicitia et proposito quod ostendisset hactenus, qua de re acturum me cum regina regente ubi eius adeundae facta esset mihi potestas. Quod brevi futurum spopondit, et futurum puto in ea quae iam adventura est hebdomade.8Die Martis ad me venit domesticus Mazarini Sillonus9 et salutatione officiose peracta dixit reginam regentem perstare in bello persequendo et velle XV millia mittere in ipsam Germaniam. Rogabat id ut significarem; scripturum et ipsum Mazarinum.10 De foederibus nihil explicate. Nec si quid dixisset, eius habenda erat ratio, cum non esset regius minister, sed Mazarini. Postea intellexi missum hinc aliquem11 ad landgraviam Hassiae, ut ibi innovetur foedus. Dixere mihi ministri ducis Aurelianensis decretum fuisse ut ad me veniret Chavigniacus12 et mirari ducem id non factum. Dubito annon liberum sibi servare velint aut foedera cum Suedia facta servare, aut, si ita res tulerit, ex regis morte disputationem texere. Exspectabo mandata quid ultra hac in re faciendum sit. Interim sic loquar sicut nuper ad principem Condaeum:13 non dubitare me quin regina nostra parata sit stare
283
cunctis foederibus et maneat in proposito non impediendi iustam pacem communem et, si ea haberi non posset, bellum gerendi. Qua de re me locuturum cum regina regente dixi et Sillono et aliis qui ad me venere.Chavigniaci animum nonnihil turbare potuit ingens quae hic facta est scenae versatio, non ex voto ipsius. Cum adhuc Sancti Germani esset regina, missionem petierunt et cardinalis Mazarinus et Chavigniacus. Dixit regina nondum id ferre res, sed addidit ad Chavigniacum nimis tenuiter eum de se existimasse, cum credidisset se passuram ipsum sibi aequari in rerum regimine.
Cum die Veneris regina cum liberis in hanc urbem venisset,14 postridie venere ad eam missi a parlamento ad fidem regi testandam. Aderant frater regius, princeps Condaeus et alii quidam. Ibi dixit regina15 habere ducem Aurelianensem quod ipsis diceret. Dux Aurelianensis graviter conqueri coepit de isto nuper facto decreto, iniurioso, ut dicebat, in se et reginam. Dedit etiam chartam cancellario in qua contineri dicebat regis voluntatem, simul a regina regente petiit reditum omnibus suam ob causam exulantibus cum restitutione bonorum ac honorum. Concessit id regina, quamquam difficultatem movebat princeps Condaeus super Fontaralio, qui internuntius fuerat istarum pactionum cum Hispania propter quas periit Cinqmartius. Tota vetus cohors Aurelianensis in spem huius indulgentiae iam huc venerat. Cognaeus16 exspectatur eritque ut ante cancellarius ducis Aurelianensis, quem locum occupaverat Chavigniacus.
Die Lunae mane ivere in parlamentum rex, regina, dux Aurelianensis, princeps Condaeus, filius eius princeps Contiacus, dux Vendocinensis et quotquot ad urbem erant tum duces et pares tum mareschalli Franciae. Convenerant ex omnibus classibus parlamentariis et praesides et consiliarii. Ibi orationibus quibusdam habitis in honorem reginae regentis, dictum est et in acta relatum eam fore regentem cum liberrima potestate nec adstrictam plurium sententiis, ducem Aurelianensem fore eius vicarium et exercituum imperatorem et primum in consilio, principem Condaeum primum in consilio duce Aurelianensi absente, caeterorum consiliis et ministeriis usuram reginam quantum et quomodo ex usu esse rerum iudicaret. Peractum hoc omnium qui aderant consensu, etiam cancellarii, multum se excusantis de facto antehac decreto. Dicebat imperatum sibi fuisse a rege, ut eam sequeretur chartam quam ipsi traditurus esset Chavigniacus; ea continebat id decretum quod nunc abolitum est. Postquam exitum e parlamento est, regina regens breve misit ad cardinalem Mazarinum, ut consiliarius esset Status et locum haberet post ducem et principem, praeterea ut domus reginae inspector esset. Chavigniacus confirmatus in secretariatu ad res externas. Horum hic satis aegre concoquit mutationem hanc, at Italus egregie dissimulat. Redit inter alios et Espernonius non ex voto principis Condaei. Redibunt et Castellonovius et Chevreusia, notati decreto illo antehac facto. Proposuit cancellarius ut et Thuani restituatur memoria, sed eius propinqui volunt iudiciali forma id fieri. Idem sperant se effecturos Marillaci quondam marescalli heredes.
Die Martis pugnatum est ad Rocroium17 patefactumque mundo nullas fuisse tacitas
284
indutias inter Hispanum et Gallum. Dicuntur caesa a Gallis duo millia Hispanorum qui Rocroium obsederant et iam oppugnationem parabant; capta quatuor millia, machinae quindecim. Pugnatum acriter ab hora quinta matutina ad nonam. Magnum eo proelio decus peperit sibi dux Anguianus, cuius summum ibi fuit imperium; proximum Hallerii, qui graviter vulneratus est.Qui ad colloquia pacis ituri sint, rursum in incerto est. Quidam pro duce Longovillano iturum putant comitem Alaisium.18 Incertus est et eventus de Tellerio, quem Mazarini gratia Noyerio substituerat.19 Obtinuit apud reginam ducissa Guisiae, ut regina filio eius, duci Guisiae, scriberet cum titulo archiepiscopi Remensis, velut irritis binis quas dicitur fecisse nuptiis.20 Uxor ducis Aurelianensis venit in arcem Medoni, ut ibi sumat vestes lugubres; deinde cum marito habitatura in aedibus Lucemburgicis, quae reginae quondam matris fuere.21 Mileraii qui fuit exercitus partim Guebriano datus est, partim alio dispertitus. Ipse a regina permissum poposcit eundi ad aquas salubres et obtinuit. Esguillonia in urbem rediit, sed plerumque in feminarum monasteriis latet.
In solenni illo conventu parlamentario non adfuit Mazarinus. Si venisset, voluisset eum praecedere episcopus Bellovacensis, comes et par Franciae et in magna apud reginam gratia.22 Dux Aurelianensis et praefecturam Arverniae et custodes corporis sibi ablatos antehac recepit.23 Dux Bulionius hic est et laborat ut sibi reddatur Sedanum.24 Ante reiectionem decreti quod pluralitatis vocant ii qui tunc res agebant mandata pro legatis ad pacem conceperant sub nomine consilii regiminis. Id nunc mutandum erit.25 Inter alia inopinata quae fecisse deprehenditur cardinalis Riceliacus et hoc fuit quod regis nomine a pontifice dispensationem petiit, ut ii qui essent in custodiis, quos satis constaret deliquisse, sed ita ut id iudiciali forma probari non posset aut non expediret, illos veneno aut aliter clam tollere liceret. Papa quidem id negavit, ut longe ituri exempli, sed creditur is cardinalis sibimet permissum ad multa talia dedisse.
In Arragonia dicuntur esse et pro Gallis Motta Odincurtius et pro Hispanis Silva.
285
Exercitus utrinque XX millium. Dertonae arx vix est ut longius defendatur. Pascitur hic plebs rumoribus de Sicularum civitatum ad Gallos defectione. Rembulietus et Morellus publicani in Bastiliam dati sunt, ut conscii abditarum pecuniarum cardinalis Riceliaci. Redeunt in aulam et Cosserius, poenitentiarius quondam regis, et Hautefortia et Seneschaea. Regis defuncti corpus portatum est in aedem Sancti Dionysii,26 intestina in aedem Virginis in hac urbe, per Hoxiam ad iesuitas.27 Princeps Condaeus in cubiculum et carrucam regis intrat quoties vult; habet et partem Luparae ad suos usus. Protegit quantum potest amicos cardinalis Riceliaci, quorum Ponticurleus in Portum Gratiae concessit. Dux Bellegardius, mareschalli Vitriacus et Bassampetra damna sua reparare volunt ex bonis Riceliaci.Erfurdiani magna tributa exigere dicuntur de agris Bambergensi et Wurtzburgensi.28 Rex autem Hispaniae viginti milliones confecisse de argento ecclesiarum sola fide restitutionis. Clades illa quam apud Rocroium accepit Hispanus facile poterit animum et Hispani et imperatoris flectere ad pacem aliquam, sive communem, sive peculiarem.
Postquam haec scripseram, venit ad me princeps Condaeus. Dixit, quod suspicabar, velle reginam regentem renovare foedus cum Suediae regina, mutatis quibusdam. Dixi quantum ego iudicare possem nihil opus renovatione, cum foedera facta essent etiam inter duo regna. Suadebat ut mandatum impetrarem videndi cardinalis Mazarini. Caetera benigne omnia.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, det Sublimitati tuae felicia omnia,
tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
H. Grotius.
[Lutetiae,] XXIII Maii 1643.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Foedus Galliam inter et Suediam renovandum. Regina vidua regni fasces suscipit. Ministrorum mutatio. Hispanorum ad Rocroium clades. Hispanica.