291
Illustrissime domine,
Qui has tradet tibi adolescens,2 moribus, eruditione, natalibus ornatissimus, putavit aliquid commendationis accessurum sibi si meas ad te deferret. Pater ei est vir iamdudum amplissimae dignitatis, Georgius Richterus, reipublicae Noribergensis consiliarius, academiae Altorfinae procancellarius, ad regem quondam tuum et Imperii proceres aliquoties legatus, semper optimarum partium. Qui quantopere literas amet, vel ex hoc aestimabis quod, cum ante undecim annos me tum Altorfii studiorum causa agentem nosse coepisset, quod acriori quodam ac vulgus amore ad eas me ferri opinaretur, ab eo tempore inter gravissimas occupationes crebris amicae manus pignoribus et adfectus sui admonere et ad praeclara quaeque hortari me non destitit. Et ipse fortassis tibi quoque vel ex amicitia vetere vel ex epistola in Rutgersianis Lectionibus edita3 cognitus est. Ego certe studiosissimum tui admiratorem fuisse semper scio. Haec dixisse sufficiat; nihil enim rogabo, quod solent qui scribunt συστατιϰὰς, ne quidquam precibus meis, omnia tuae humanitati lator debeat. Qui me quoque beneficio adfecisse visus, quod testandae perpetuae meae erga te observantiae hanc viam mihi ministravit, cum alioquin viliorem me iudicem quam ut argumentum domo petitum in literas tua negotia et studia moraturas dignum conferre me posse existimem.
Ut tamen per hanc occasionem de me aliquid addam, audivisti forsan me hanc quietem ambitiosae, quae in patria monstrabatur, spei praetulisse. Nec paenitet: satis enim honeste habemur; munere cum omnium gratia defungimur; quod licet, Musis nostris amoenioribus vacamus. Iamque adfecti sunt tres alii libri Observationum, peregrinationis non ita pridem peractae tumultuariam operam maturiori meditatione exactam exhibentes, prioribus, si quid iudicio accrevi, multo luculentiores.4 Ubi his extremam manum imposuero, totum - σὺν θεῷ εἰπεῖν - vindicabunt Senecae tragoediae;5 nec interea otiosae Thebais et Alexias6 conquiescent.
Nunc autem vacasne de duobus in Tacito hariolationibus arbitrium te adigi? Prior est7 libri III Annalium caput XXXV, ubi Manius Lepidus et Junius Blaesus nominati, ex
292
quis proconsul Africae legeretur: ‘Respondit Blaesus specie recusantis sed neque eadem adseveratione, et consensu adulantium auditus est.’ Si auditus est consensu patrum, valuit utique excusatio: speciem enim induerat recusantis. Sed puto scripsisse Tacitum: ‘et consensu adulantium adiutus est’, hoc est: visa est frangi et expugnari simulata modestia, ut honestius remitteret et oblatum honorem acciperet. Non ita intente serioque se excusavit utque maiori cum honore desisteret, iuverunt eum cumulo obturbantes per adulationem et quasi cogentes iudicio caesaris et senatus cedere.8Alter est libri II Historiarum caput LXXVI in oratione Mutiani: ‘Torpere ultra et polluendam perdendamque rempublicam relinquere sopor et ignavia videretur, etiamsi tibi quam inhonesta, tam tuta servitus esset. Abiit iam et transvectum est tempus, quo posses videri concupisse: confugiendum est ad imperium’.9 Nisi contradicere sibi ipsi Mutianum malumus, scribendum est: ‘quo posses videri non cupisse’. Estque hoc illud tempus quod designat Suetonius:10 ‘Ad hunc motum - Iudaeae rebellantis - compescendum cum exercitu ampliore et non instrenuo duce, cui tamen tuto tanta res committeretur, opus esset, ipse potissimum delectus est, ut et industriae expertae nec metuendus ullo modo ob humilitatem generis et nominis’. Sic quidem sentio, nisi quid tu rectius, ut quidem potes. Quod addiscam, si impetrare tantum a maximis occupationibus tuis potero ut hominem tantis meritis tuis emtum et addictum tibi nondum excidisse memoriae et amori tuo tribus lineis testari velis.11
Vale, vir illustrissime et incomparabilis, cum tota domo et bene age,
Excellentiae tuae devotissimus observantissimusque,
Johannes Fredericus Gronovius.
Daventriae, ante diem XVI Kalendas Iunias anno Christi 1643.
Adres: Illustrissimo et incomparabili viro, domino Hugoni Grotio, serenissimae reginae et regni Sueciae ad regem christianissimum legato. Lutetiam Parisioram.
In dorso schreef Grotius: Iunius 1643 Gronhavius. En: 16 Iunii Gronovius.