Excellentissime et illustrissime domine,
Dominica die quae praeteriit,2 venit ad me dominus Davausius, pars nunc arctioris consilii ex quo de inspectione aerarii partem accepit alteram, attulitque mihi iussu reginae regentis archetypas literas ad reginam missas ab imperatore et ab augusta. Augusta His-
364
panice3 scripserat4 valde sororiis verbis et quae ad participationem doloris et solatia christiana pertinebant. Imperator Latine et magnifice de eodem argumento, ac praeterea metuentem se ne hic tristis casus moram afferret adeo desideratis ab omni orbe christiano de pace colloquiis, mittere ad reginam regentem easdem, quas et Hamburgum iam mitteret,5 literas tuti itineris pro legatis regis Ludovici XIV et reginae regentis. Regina simulatque literas a Vienna venire intellexerat, aperire eas noluit - agit enim omnia valde circumspecte - sed mitti ad cardinalem Mazarinum, qui advocato ad se Davausio interrogaverat cursorem aulicum - ita enim in literis imperatoris vocatur qui eas tulerat - de tempore quo abierat.6 Cognovit eum inde abiisse postquam et alia et pugna ad Rocroium ibi nuntiata fuerant. Ego summas reginae regenti gratias egi, quod tam aperte cum regina Suediae ageret;7 debere eam a regina nostra parem exspectare fidem, cui non displiciturum quod de pace colloquia tandem instituantur, neque per eius maiestatem staturum quominus pax fiat honesta et tuta regnorum utrique et foederatis.Dicam aliquid non magnum, sed quod coniecturis materiam praebere potest. Fuit quidam apud cursorem visus qui unde venerit nescio. Sed augustae epistola dicebat caetera dicturum amplius reginae regenti istum nobilem, ‘este cavallero’8 - ita habent verba Hispanica -, quo nomine an pro sua comitate honorare voluerit cursorem, ut fieri interdum solet, an indicare alium, sane non dixerim. Caeterum plane arbitror nihil facturam reginam sine conscientia sociorum, quanquam Chevreusia creditur omnia molitura pro Hispanis, apud quos bene habita est.9 Et his diebus simulatque a Bruxella literae advenerant, accessit reginam eique in arcano locuta est. Statim autem post acceptas ab imperatore literas regina iussit properare dominum Davausium, promotum ad honores, et dominum Chavigniacum, ab honoribus demotum, ad loca colloquii, magna eis attributa pecunia ad sustinendam regni dignitatem. Dux Longovillanus sequetur, si imperator inter legatos principem mittet; est autem is valde magnificus.
Cancellarius Seguerius multa apud noviter gratiosos largiendo sustentat adhuc sese,10 et cardinalis Riceliaci propinqui multa dant, ut plus servent.11 Caeterum Forteguerius,12
365
quem Ponticurlaeus et Esguillonia huc vocaverant ut eum a vicaria praefectura Portus Gratiae demoverent, per reginam in locum suum restitutus est. Blavetae13 quoque, cui praefectus est Milleraius, qui nunc hic est, et Brouagii, cui praefectus est Bressaeus, vicarii praefecti sunt dati, qui regi ac reginae sacramentum dixere.In Theodonisvillam duo millia hostium nova intrarunt et Bechius non longe abest cum quindecim millibus. Attamen procedit obsidio, ad quam habet dux Anguianus, ut hic dicitur, XXVI hominum millia, machinas XXX, carros DCCC, rusticos ad opera castrensia ter mille. Ii nunc laborant ut castra vallo muniant. Panes a Nanciaco veniunt. Mittitur pecunia et ad Mottam Odincurtium, qui Tortosam dicitur eminus operibus includere, et in Italiam. De Guebriano, de quo tam magna nobis promiserat cardinalis Mazarinus, audimus nihil.
Reformatis huius regni regina promiserat edictorum confirmationem.14 Sed illi qualis offerebatur noluerunt recipere, quia referebat se ad possessionem huius temporis. Illi autem formulam volebant eandem quae facta erat sub regina regente Medicaea,15 quod multis controversiis dedisset occasionem, quia ex eo tempore multa mutata sunt. Illi ut ipsis mos est statim arma cepere in Cebennis,16 ut terrore isto impetrarent quod volebant. Repositus est terror terrori multique per urbem rumores contra eos sparsi ante diem Mercurii, qui precibus publicis cum ieiunio erat ab ipsis dicatus,17 nec hic tantum, sed et idem dies apud Batavos et apud Angliae puritanos. Plebs ad portas per quas redire debebant, concurrerat.18 Regina et magistratus eam abire iusserunt. Missoque aliquo ex custodibus regis corporis qui eos Carentoni congregatos timere vetaret, ex eo ipso exortus timor panicus, ita ut gladii passim exorirentur et in summo mortis periculo esset presbyter Veronus,19 qui ad cognoscendas penitus controversias eos coetus saepe accedit. Postea venit dux Mombazonus, qui huic regioni praeest,20 iussitque regis et reginae nomine eos esse securos.
Dux Engolismensis manet ad tuendum Picardiae et Campaniae limitem. Est hic extraordinarius a Florentia legatus et a Venetis alius exspectatur. Est hic rumor, de quo tamen nihil affirmaverim, Guebrianum cum sex equorum, septem peditum millibus ire Constantiam aut Danubium versus. Eius autem vestigiis insistere ducem Carolum summo cum imperio, cui parent et Mercius et Waertius. Regi Angliae multum hic favetur, et propter reginam Angliae, quae hic magni fit, et ne exemplum spernendi reges latius serpat.21
Ego quo[s]cunque accedo eorum qui nunc plurimum valent, eis late explico iura
366
Suediae in Pomeraniam,22 deinde commendo eis, si cum duce Carolo agatur, negotia et ducis Croiaci23 et comitum Nassaviorum Saraepontanorum.24 Si quid ultra iubear, cum fide exsequar. Hiberni quadringenti venere in auxilium regis Angliae. Sequentur, ut puto, et alii, sed timendum ne ea res Scotos impellat ad iuvandos parlamentarios.Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam servet eiusque consilia prosperet,
tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
H. Grotius.
[Lutetiae,] XVII/XXVII Iunii 1643.
Intelligo eum qui cursori Viennensi aderat, non a Vienna venisse sed a Bruxellis, missum a Phalsburgica.25 Londini detecta coniuratio regi faventium.26 Guebrianus Hassicos adhuc secum retinet. Promittitur hic fore ut dimittantur, sed difficultas etiam tunc erit in reperiendo itinere.27 A parlamento irrita pronuntiata sunt quaecunque acta per extra ordinem datos iudices fuere contra Espernonium. Obtulit libellum parlamento etiam Elboevius pari spe. Pontificis milites ferme mille caesi sunt aut fugati. Veneti, si eos pontifex excommunicet, minantur nunquam se absolutionem accepturos. Causas armorum suorum et ipsi et Ethruscus et Mutinensis edidere. Gravis hic ira est adversus parlamentum Tolozate, ideo quod tributa quaedam vetuit exigi.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Ex imperatoris et augustae ad reginam literis specialiora recensentur. Praesens belli facies. Reformatorum ob negatam sine conditione edictorum confirmationem seditio.