419
Serenissima et potentissima regina, domina clementissima,
Literas augustae Maiestatis tuae, scriptas XV Maii [sic], XIV/XXIV Iunii2 tradidi in manus reginae regentis, tum quae ad reginam, tum quae ad regem pertinebant. Respondit regina perquam humane de perpetua sua adversus Maiestatem tuam benevolentia, omniaque et officia et obsequia large pollicita est. De foederibus tamen nihil dixit,3 quanquam eorum mentionem feceram et observationem promiseram.
Cardinalis Mazarinus legatis ad se venientibus locum assignat inferiorem.4 Quod si Maiestas tua dissimulandum putat, faciam eoque libentius, quod et episcopus Bellovacensis, vir magnarum virtutum ac mihi amicus, brevi et ipse futurus creditur cardinalis.5
Vidi comitem Briennium, qui nunc Chavigniaci locum obtinet.6 Is mihi assecurat iam scriptas literas ad sacram Maiestatem tuam,7 quibus certa fiat observatum iri foedera, ut per quae non reges tantum sed et regna obligentur.
Deus, serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, Maiestatem tuam regnumque servet,
augustae Maiestatis tuae obedientissimus subditus,
H. Grotius.
Lutetiae, XV/XXV Iulii 1643.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. De recte redditis et bene acceptis reginae literis rationem reddit.