Illustrissime et excellentissime domine legate, domine et patrone magne,
Optatissimas literas Excellentiae vestrae 25 Iulii datas recte accepi. Hic Status Generales expendunt, annon circa Gronsfeldam neutralitas rupta sit.2 Princeps adhuc circa Essenedam detinet. In Mastrictiensi districtu a Cantelmo 3 Statuum turmae caesae sunt, dum Jassum occupatum antea ab obsidione liberarent.3
Danus adhuc continuat iniurias inferre illis qui Holmiam et Gedanum vela dirigunt.4 Caeterum Sueda iam et foris felicissima et domi satis fortis est. Multum enim militem in Danicis finibus tenet, nec Germanicas copias hoc anno supplet. Hornii5 et Erici Caroli
462
Oxenstierna[e]6 nuptiae iam celebratae sunt, quas etiam regina clementissima invisit, quae in Svartsio, arce propinqua,7 venationibus indulserat. Halberstadium a Koningsmarchio stratagemate est occupatum.8 Illustrissimus legatus Oxenstierna in Marchionatu Veteri haerebit et Salvius Hamburgi, dum adhuc se non movent Dani.9Vale, illustrissime et excellentissime domine, et mihi semper fave, qui dum spiro, ero,
illustrissimae Excellentiae vestrae addictissimus servitor,
Haraldus Appelboom.
Amstelodami, 10 Augusti 1643.
Adres: Sacrae regiae Maiestatis Sueciae apud christianissimum Galliarum regem legato ordinario, illustrissimo domino Hugoni Grotio, domino meo observando.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 17 Aug.
En in dorso: 10 Aug. 1643 Appelboom.