Vir clarissime et doctissime,
Laetos hic dies agimus ob captam Theodonisvillam.2 Batavos multa dissimulaturos arbitror, ne hostilia coeptent contra Imperium aut imperatorem. Hoc autem anno etiamsi nihil aliud agerent Batavi3 quam quod hostilium copiarum magnam partem detinendo Gallis tempus dedere capiendi Theodonisvillam, satis constaret ipsis impensarum ratio. Non miror quod Suedi morantur novas copias in Germaniam transmittere, quamdiu cum Dano suspecta pax est. Novis in Suedia coniugibus omnia opto felicissima.4
Dux Anguianus nunc Longuium obsidet. Marescallo Guebriano supplementa mittuntur. Trinum obsidet princeps Thomas. In Catalania quiescitur.
Opto, vir clarissime et doctissime, Claritati vestrae omnia prosperrima,
Claritati vestrae addictissimus,
H. Grotius.
XXII Augusti 1643.
Dignum est lectu domini Chemnitii scriptum agoque pro eo et ante missis5 gratias.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
In dorso schreef Appelboom: 1643 - 22 Augusti.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.