428
Vir clarissime et doctissime,
Probo etiam hoc domini Chemnitii scriptum et vota pro pace,2 ut aliquando respirent christiani populi, qui sub tot gemunt bellorum malis. Domino Emporagrio opto felicem ad suos reditum.3
Si Suedi et Galli velint4 omnino etiam Portugalliae regis legatos ad conventum de pace admitti, dubitari non debet quin id recusaturus sit rex Hispaniae ac sic mora vix extricabilis interventura negotio. Princeps Arausionensis in hoc prodest rei communi, quod bonam partem Hispanici militis ibi retinet, venturam alioqui contra ducem Anguianum, qui Theodonisvillam obsidet. Optandum est ut controversiae cum Dano ortae ex vetere formula aequoque et bono componantur,5 et transire Codanum sinum6 possint supplementa Suedici militis non parum ad bellum aut pacem collatura.
Hic omnia bene procedunt.
Sum, vir clarissime et doctissime,
Claritati vestrae semper addictus,
H. Grotius.
XXV Iulii 1643, Lutetiae.
Quae reginae viduae in luctus solatium dixi, ea dixi ex tempore neque mihi perscripta ea servavi.7 Gaudeo bene esse accepta.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
In dorso schreef Appelboom: 1643 - 25 Iulii.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.