Nobilissime domine,
Multum comitati Nobilitatis vestrae debemus et ego et filius meus, qui liberaliter ad me scripsit de humanitate qua exceptus, et de optimis consiliis quibus per Nobilitatem vestram instructus est.2 Utinam vicem referre his beneficiis possem. Certe quod potero, et contractae inter nos pridem amicitiae, et nunc parario filio renovatae, semper grato animo meminero. Non dubito quin patriae Nobilitatis vestrae suae in controversiis quas habent rationes constent, sed quae optavi nunc etiam opto, ut aequis viis sedentur omnia quae officere possint concordiae, quae ad libertatem tutandam perquam necessaria est. Memini me in Graeco scriptore legere ad liberorum populorum salutem requiri εὐνομίαν et εὐνοίαν. Ego hic communem Rhaeticae libertatis causam regiis ministris et commendavi saepe et commendare non desinam, maneboque, nobilissime domine,
Nobilitati vestrae obsequentissimus et inservire paratissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 20 Octobris 1643.
Adres (volgens de uitgave der Epist): Fortunato Sprechero.
Bovenaan de copie te Den Haag: Fortunato Spreckero a Berneck.