eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    6498. 1643 oktober 26. Van W. de Groot.1

    Frater optime,

    Nihil mihi magis in votis est quam ut tibi in edendis iis quae necdum edita sunt possim esse usui. Caeterum et Ryckewartii nuptiae, quas hoc primum mense absolvit, impedimento fuerunt quominus ille ad nos excurreret, neque mihi occasio aut tempus fuit illuc navigandi; sed spero oblatum iri cis paucos dies. Tunc ego quo loco iam res sit faxo intelligas.2

    Quod de scissura ecclesiae scribis, non usqueq[u]aque possum probare. Ego sicut in monarchia, si rex - insani hominis more - in suos contra ius fasque saeviat, ex naturali aequitate temperamentum aliquod populi nomine adhiberi posse tecum semper statui,3 ita et simili ratione in ecclesiastico regimine idem admitto: ut nimirum saevientibus in homines minime malos, sed forte errantes, iis qui ecclesiae praesunt, liceat illis bona conscientia a toto corpore secedere et cum suis particularem ecclesiam constituere, dum-

    642

    modo eo sint animo ut non iniquis conditionibus reliquae ecclesiae uniri velint, eo pacto ut vis conscientiis non inferatur. Solam hic patientiam praescribere, ut in republica ita et in ecclesia periculosum est nimis, neque ad eam patientiam videtur nos Deus adigere voluisse, neque nostrum est ita statuere, ne nimia in ecclesiam caritate in nos aliosque quibus ea sors obtingere potest, male consulamus. Edicta regum et principum alterius sunt generis, quae quomodo necessitatem secedendi non imposuerint iis qui diversae erant religionis et foco se committere nolebant, haud equidem video.

    In Anglia non ita prosperae regis res sunt, quin parlamentum aliquot signa victoriae proxime partae sibi vindicet.4 Nescio an Harcurtius et illi, quos hinc mittimus, legati aliquid magnae rei ibi effecturi sint.5 Dicuntur enim Scoti cum copiis suis iam adventare. Pro iis quae de duce Anguiano, Motta Odi[n]curtio6 et aliis scribis gratias ago.

    Paulo iam melius valet senex optimus Utenbogardus,7 sed cum iam provectae sit aetatis, vix est ut diu superfuturum credamus. Quid filius maior in Italia, iunior in Germania agat,8 et ecquid valeant, quaeso ex te intelligam.

    Deus te cum uxore et liberis sospitet,

    tibi obsequentissimus frater,
    Guilielmus Grotius.

    Raptim. Hagae, XXVI Octobris 1643.

    Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris.

    Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. Nov. 3.

    En in dorso: 26 Oct. 1643 W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA, Eerste afd., coll. Hugo de Groot, aanw. 1911 XXIII no. 24, 379. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 6479, beantw. d. no. 6516.
    2 - Aan de dichter-arts Justus Rijckewaert moest de vraag voorgelegd worden of hij nog zijn medewerking wilde verlenen aan de uitgave van Grotius' Anthologia Graeca (BG no. 534) en poemata. Hij was echter op 6 oktober te Rotterdam in het huwelijk getreden met Cornelia de Lange; zie no. 6383.
    3 - Zie voor de mening van Grotius', zijn De iure belli ac pacis, boek 1, caput IV: ‘De bello subditorum in superiores’.
    4 - In de Republiek hechtte men geloof aan het bericht dat het leger van Robert Devereux, graaf van Essex, op 20/30 september bij Newbury een overwinning had behaald op het leger van koning Karel I van Engeland; zie Bots-Leroy, Corresp. Rivet-Sarrau II, p. 114.
    5 - De missie van de Franse ambassadeur Henri de Lorraine, graaf van Harcourt, en de buitengewone Staatse ambassade van Albert Joachimi, Willem Boreel en Johan van Reede van Renswoude naar Engeland.
    6 - Het vertrek van Louis II de Bourbon, hertog van Enghien, naar het Duitse front en de terugkeer van Philippe, graaf van La Mothe-Houdancourt, naar zijn standplaats Barcelona.
    7 - Johannes Wtenbogaert (1557 - † 4 september 1644) had problemen met zijn gezondheid.
    8 - Cornelis en Dirk de Groot; de één was op weg naar Venetië (no. 6515), de ander hield zich op in het kwartier van maarschalk Guébriant te Erstein (Elzas).