Mi frater,
Editiones nostras pergo tibi commendare.2 Res hic tranquillae.3 Nescimus adhuc an transierint Rhenum copiae quas habuit Guebrianus et quas eis addidit dux Anguianus. In Italia Pons Sturae a Gallis obsidetur. In Catalania praevalent Hispani, sed in Gallaecia res satis prosperae Portugallis esse dicuntur.
Redeo ad ea quae antehac scripseram.4 Monarchis vere ita dictis vim iuste opponi posse nego; addidi exceptionem ex Barclaio5 probabilem, si is monarcha manifeste feratur in totius populi exitium.6 At multum distant rex, homo unus, et tota Christi hereditas. Quodsi quis excommunicatus sit iniuste, faciat quod Augustinus7 iubet: nulla conventicula colligens, Deo et tempori causam suam committat. Quodsi etiam diu duret ista iniuria, habet ex Scripturis et Patribus unde se suosque instruat. Nec vetatur audire piorum pastorum pias homilias. Apostoli constituerunt in ecclesia fidos homines qui alios docerent;
665
ab illis alios voluere constitui, idque per manuum impositionem: 2 Timoth. II, 2; 1 Tim. IV, 14; 2 Tim. I, 6.8 Hic ordo manere debet ad finem saeculorum: Matth. XXVIII, 28.9 Nec torquere quis se debet quod communione careat sine sua culpa; Deus id damnum spiritualibus donis repensat. Potest talibus dici quod Cyprianus ait in Metallis constitutis epistola LXXVII:10 ‘Sed nec in illo, fratres dilectissimi, aliqua potest aut religionis aut fidei iactura sentiri, quod illic11 nunc sacerdotibus Dei facultas non datur offerendi et celebrandi sacrificia divina. Celebratis, imo atque offertis [sacrificium] Deo et pretiosum pariter et gloriosum et plurimum vobis ad retributionem [praemiorum] caelestium profuturum, cum Scriptura divina loquatur et dicat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit. Hoc vos sacrificium Deo offertis, hoc sacrificium sine intermissione die ac nocte celebratis, hostiae facti Deo [et] vosmet ipsos sanctas atque immaculatas victimas exhibentes, etc.’ Augustinus de illis qui eiecti nullam segregationem faciunt:12 ‘Hos’, inquit, ‘coronat in occulto Pater, in occulto videns’. Quantum autem sit crimen ‘contra sacramentum semel traditum divinae dispositionis et catholicae unitatis adulterum et contrarium caput facere’, ostendit Cyprianus epistola XLII, XLIX et alibi.13 Tertullianus14 autem plane ecclesias esse negat quae per legitimas ordinationes census suos ad apostolos ordinatores referre non possunt. Et hac vel maxime de causa constitutum in Synodo Nicaena, quae regula est ecclesiastici regiminis, ut in unaquaque civitate non nisi unus sit episcopus, damnatique ibidem Novat[ian]um15 sectantes. Hoc unum est quod Donatistis obiiciunt Optatus16 et Augustinus.17Quid comes Harcurtius effecturus sit videbimus. Montacutius captus, offensa in limine.
Dominum Utenbogardum tuamque et tuos salutes rogo et facias Praedestinatum a domino Utenbogardo legi.18
7 Novembris 1643.
666