Frater optime,
Pro iis argumentis quae contra unitatis scissuram affers gratias habeo.2 Videntur ea quidem mihi probabilia, ut christianus tempore schismatis forte in iis acquiescere possit, sed necessitatem an evincant nescio.
De rebus aut nostris aut Anglicis nihil scribam; fluctuant enim omnia. Legati Galli cras aut perendie hic expectantur.3 Nostri4 eos honorifice excipient, sed de legatione nihil adhuc certi. Non credas quantum distet illud quo ante aliquot annos usi sumus regimine ab eo quod iam exercetur. Memoriam quoque ipsam cum voce perdidissemus, si utrumque in potestate nostra esset.
De scriptis tuis sane cogito et omnia edi velim. Sed quid facias, si ii ipsi qui nobis optime volunt remoram iniiciunt?5 Epigramma in Latium6 vidi et quanquam nihil continet quod neque in illum non deceat, neque te dedeceat, tamen poematis tuis adiungi nolim. Non minori de causa quam illud de laude Amazonum antea tolli voluisti.7
699
Vale, frater optime, et nos ama,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XVI Novembris 1643.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 15 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 25 Nov. 1643.
En in dorso: 16 Nov. 1643 W. de Groot.