Mi frater,
Gaudeo expendi abs re rationes meas quas nuper scripseram.2 A veteribus multo aliter intellectum fuit id quod est in Symbolo de ecclesia catholica, quam quomodo nunc ab iis qui particulas fecere intelligitur. Maior illic cura erat conservandi corporis in una communione unoque regimine, quam pertinaciter vulgandi opinationes suas aut litigandi ob ritus.
Miseror rempublicam vestram, in qua video diversa studia circa res maximas. Deus eam a periculis servet. Si Gallis credunt, manebunt in bello;3 si Anglis parlamentariis et Scotis, addent se eorum causae.4
Scire velim qui sint ii qui scriptorum nostrorum editioni moram iniiciunt et cur; neque enim videntur mihi optime velle.5 Si ibi nihil proficere potes, restat mihi videre quid hic efficere possim; nolim enim posteros meo labore fraudare. Epigramma in Latium multi hic censebant addendum Dissertationi. Ego tamen id non feci.6 Mosis Amirautii respon-
723
sionem pro Calvino adversus scriptum ex Anglico translatum7 solide admodum refutavit Petavius fine tomi I Theologicorum dogmatum,8 ostenditque eum in describenda praedestinatione plane sentire cum Arminio; in concilianda necessitate interna cum libertate nugas eum agere.Deus te, tuam, tuos nostrosque omnes sospitet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
28 Novembris 1643.