684
Magnifice et generose domine,
Nescio quid evenerit nostris literis.2 Nullas ego nuper accepi, neque ad alium scriptas vidi. Nec certus sum an meae ad manus vestras perlatae sint. Suspicor in malevolos incidisse, quandoquidem proprio sigillo obsignatas Coloniam misi. Hasce meas ad Bilderbeckium3 curo. Is sine dubio poterit et eas secure et fideliter Lutetiam mittere et vestras recipere. Fecerit Magnificentia vestra rem negotio cui accingimur proficuam si nunc, cum informationis maxime indigemus, communicationi priori velit insistere. Nihil interest utrum mihi soli, ut hactenus factum, an legationi literae inscribantur.4 Arbitrio eius relinquitur ut eligat quodcunque horum tempori et negotiis eius aptissimum fuerit.
Torstensonio res hactenus ex voto successerunt. Raro ab eo docemur de exercitu et rebus ab eo gestis. E praesidiis et locis hostium venerant quascunque in hoc tempus habuimus prosperas relationes. Post deditionem Eylenburgi in proxima Silesiae movisse scribitur.5 De Rakocio varia sparguntur.6 Verisimile est metu eius domi detentam fuisse, quae caesari destinabatur, Hungarorum manum. Inde caesar irritus spei Viennam redire coactus est. Gallasius debilitatus abitu Krakovii Bucheimium, ante non parum a Torstensonio afflictum, et Kappaunium, quos ambos Krakovio in auxilia destinasse creditur, ad se revocare necesse habuit.7 Neque tamen prohibere potuit quominus Torstensonius in Moravia sursum deorsum itaret tandemque in oculis caesariani exercitus Eylenburgum occuparet. De Koningzmarkio etiam felicia nuntiantur. Pedite destitutus non duxit consultum aggredi Krakovium, valido opere et situ loci Bellegardensis defensum.8 Nunc Domitzio ad deditionem compulso,9 inde peditem, ut et e Misnia, accepit. Krakovio unde suppetiae nunc venire possint, non liquet. Hatzfeldius, assumpto sibi milite qui eductus est e duobus praesidiis caesareis in Brunsvisensi ducatu, ad Rhenum se recepit.10 Inde nostris in Misnia occasio data irrumpendi in Franconiam aut Bohemiam sub Axelio Lillia aut alio tribunorum, de qua re proxime. Expectamus nunc cum desiderio ut cognoscamus quo se cum exercitu versurus sit Anguianus.11
685
Nos adhuc in limine Vestphaliae stamus, parati in dies singulos ad iter et tractatum.12 Non potest imperator maius quid destinationi suae praestare, quam cum intercedit et avertit ordines Imperii Romani ab hoc congressu. Hu‹n›c nunc omnia sua artificia confert. Interea ostendit Germania legationes suas Monasterii et Osnabruggae. Nos diploma tuti itineris quod caesar pro foederatis et adhaerentibus Sueciae dedit brevi expedire statuimus, una cum invitatione et adhortatione ad eos quorum interest pretiosam Imperii et ordinum depositam libertatem Germaniae iam prolapsam recuperatum iri.13
Quibus Magnificentiam vestram divinae protectioni studiosissime commendo, maneoque,
Magnificentiae vestrae ad amica officia paratissimus,
Johannes Oxenstierna Axelii.
Mindae, die 2 Novembris 1643.
In dorso staat: Mindae, die 2 Novembris anno 1643. Ad dominum legatum Hugonem Grotium. J.O.A.