Clarissime domine,
Res nostrorum adeo prosperas in Holsatia et vicinis regionibus laetus intelligo2 arbitrorque bonum factum fore, si causae horum consiliorum edantur in publicum. Rex Daniae ita cum Gallis,3 ita cum Batavis egit, ut vix reperturus sit qui adversa eius misereatur, sed nostrae res secundae facile invidiam reperient. Credo rectores nostros, cum se trium vicinorum regnorum insidiis4 peti vident, explicaturos se a bello Germanico. Laudo quod humane a nobis habentur civitates Lubeca, Brema, Hamburgum. Confugient illae civitates ad tutelam Suedorum, si Suedis contingit stabiles ibi sedes ponere. Dux Holsatiae5 prudenter fecerit, si comibus obsequiis a se amoliatur hanc procellam. Moscovitam aliquid magni contra nos machinari satis certo hic cognoveram. Ad hoc cum accedat legatio a Polonia,6 plane facit credibile id quod de clandestina in nos coniuratione dicitur.
Hic duo milliones parantur7 ad restituendum exercitum qui tam grave damnum accepit. Filiorum meorum minimus captus est apud Bavaricos.
Pro bonis votis gratias habeo libensque reddo tantundem,
Claritatis vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
49
Lutetiae, XVI Ianuarii 1644.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.