Excellentissime et illustrissime domine,
Varia sunt iudicia2 et affectus varii super re tanta qualis est irruptio nostrorum in Holsatiam, Jutiam et loca vicina. Angli parlamentarii laetius hunc nuntium accepere quam rex et regii,3 qui inde maiora et certiora quam aliunde auxilia exspectabant. Batavi, ut mercatores solent, ex quavis occasione lucrum captantes, vellent regem Daniae eo adigi,4 ut arces, compedes freti Orisundae, ipsis custodiendas tradat donec hae procel-
64
lae desaevierint. Galli vero satis aperte ostendunt haec sibi displicere,5 partim quod metuant, ne armis Suedorum versis in partes septentrionaliores - quibus et quantis de causis ipsi non curant - vires imperatoris et Bavari, forte et Hispani, dum Batavi de terris solliciti mare, unde respublica ipsorum nata est, cupiunt sibi servare, in Galliam incumbant. Praeterea residens qui hic est a Polonia,6 pridem id agit, ut per cardinalem Mazarinum, amicum veterem, id Gallis persuadeat, Suedorum magnos processus non esse ex ipsorum re. Cuius rei iam pridem magna vidi indicia. Quare laudo prudentiam ita benignam aliis, ut sibi credita primum bene ponat, hoc praesertim saeculo, quo fides alibi et in Gallia maxime perrara est. Gaudebo, si de iis quae sciri possunt saepe et exacte edocear,7 ut ad ea sermones meos componam, nam multi ad me veniunt percunctatores.Qui hic capti sunt ex domesticis ducis Bellifortii, non ii sunt qui quaerebantur, nam consiliorum arcanorum maxime conscii erant Campio et Belliregardius, qui evasere. Cardinalis autem Mazarinus, tum quod videt atrocia in se suscepta fuisse consilia, tum quod videt errasse se in mittendis copiis trans Rhenum et Danubium, quae et si omnis alia culpa abfuisset, multo erant hostibus impares8 - credo etiam, quod in Romae gratiam regni Suedici dignitatem omni modo depressit - non bene se habet, in aegritudinem animi tracto corporis consensu.
Francofurti fama erat regem Poloniae irrupisse in Livoniam. Viennae spes est pacis aut indutiarum cum Suedis, alia negotia et propiora habentibus; et id suadere Gallassius dicitur.9 Austriae ordines dant imperatori D millia librarum. Dux Bavarus auget copias suas. De hibernis certant inter se Hazfeldius et Merciacus. Videtur autem Bavarus minus nunc de Gallia sibi promittere eoque magis se adiungere Austriacis. Dux Lotharingus multa collecta pecunia ex tractu Mogontiacensi et Franconico nunc cis Rhenum se retulit et, coactis Treviris conferre ipsi LXXX millia thalerorum imperialium, inde in Leodicum parat suos mittere.
Veneti legati,10 qui antehac ad primum ingressum aulae duci a principe [non] solebant, nunc multum rixando obtinuere dari sibi comitem ducem Elbovium. Sunt enim Veneti in iis quae ad honorum signa pertinent, supra alios anxii. Landgraviae supra promissum data sunt CCCC librarum francicarum millia ad augendos delectus.11 Millio pecuniae per mulos mittitur hinc ad resarcienda cladis acceptae mala. Manent dissidia inter ducem Anguianum et Guisium.12 Cardinalis Mazarinus praeter equestres nunc et pe-
65
destres custodias sibi circumdat vivitque in magno metu. Nobilitas Pictonia, quae ad sublevandam plebem coierat, discessit, sed ita ut inter se pepigerint redire si plebs non sublevetur. Parlamentum Parisiense in id laborat, ut creatio novorum ducum et parium differatur, usque dum rex sit suae tutelae. Misit huc Melos ad permutandos captivos.Tolosae multae mulieres tanquam maleficae comburuntur, quod saepe fieri solet, ubi factiones sunt in aliqua urbe. Non placet hic Valencaei promotio in cardinalitiam dignitatem. Dux Aurelianensis vulgat se iturum cum exercitu in fines Belgicos adiutore Milleraio. Sunt et in Picardia et alibi seditiones, ut in populo mobili et regimine infirmo. In Languedocia pro Barbarinis miles scribitur. Spargitur hic rumor mulcendae plebi de rebellionibus Americanorum contra Hispanum.
Addam his rebus ita me censere tempus esse opportunum foedus aliquod faciendi inter regnum Suediae et Batavos, ubi legati Gallici discesserint satisque apparuerit, quo tendant eorum consilia.13
Deus, excellentissime et illustrissime domine, consilia Sublimitatis tuae prosperet,
tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
H. Grotius.
Lutetiae, Ianuarii XIII/XXIII anni 1644.
Fama hic est praefecturam Ruscinonis, quae non ita pridem fuit regum Galliae, separari a praefectura Catalaniae. Abbatem Riverium, qui omnia potest apud ducem Aurelianensem, destinari cardinalatui. Ducem Aurelianensem, ubi ad exercitum ibit, usurum opere Milleraii, quicum nunc principi Condaeo ob controversias pecuniarias de Richeliaca successione male convenit. Ea res, et quod regina quotidie cum duce Aurelianensi et cardinali consultat, male habet principem Condaeum. Et controversia inter ducem Guisium et Coliniacum, cui dux Anguianus non obscure favet, nondum componitur. Uxor ducis Bulionii, non eis affecta honoribus quos speraverat, hinc abire vult; quaeruntur rationes eam demulcendi. Praeter iam captos ob causam ducis Bellifortii quaeruntur et alii; et dicitur praesidium a regina mitti Anetum, ubi est dux Vindocinensis, ad explorandas eius actiones. Parlamentum reginam regentem monuit, ut hoc tempore tam gravi liberalitatibus suis parcius utatur. Multi per hanc urbem nobiles equitant cum pistolettis, quod signum hic solet esse factionum.
Dicitur rex Portugalliae magnam parare classem ad tuendam oram maritimam, alias naves mittere in Indiam Asiaticam et Sinas, augere exercitum novis octo millibus. Inter eos qui in ditione sunt papae et Ethruscos commercium restituitur quamvis manente bello. Barbarini ab oppugnatione Montis Colonioli repulsi sunt.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. De irruptione Suedorum in Holsatiam affectus varii. Domestici Bellifortii capti. Mazarinus, unde aegrotet. Fama Polonos in Livoniam irruisse. Viennae spes pacis cum Suedis. De bello in Germania. Honos legati Veneti. Pecunia a Gallis missa. Dissidia procerum. Metus Mazarini et alia ex Gallia. Hortatur foedus faciendum Suedos inter et Batavos. Varia ex aula Gallica. Rumor de classe Portugallorum. De bello Italico.