Illustrissime maximeque virorum,
Nihil magis honorificum mihi quam votis tuis tam benevolis meam optionem in vi-
149
tae statu collocando et matrimonium2 secundari. Eaque rata facturum Deum immortalem et confido et ex principiis ominor. Nam - quoniam verbulo de his cognoscere non videris gravari, utpote φιλόστοϱγος et favens mihi - hoc quidem adhuc iucundum, concors, fecundum - ex ante diem VII Eidus Decembres pater sum -, magnarum molestiarum levamen, nec ullo studiorum impedimento, experior. Illam deliberationem tenebant aliquandiu suspensam propinqui, quorum avunculus maximus,3 Daniae regis consiliarius et cummaxime legationis ad Monasteriensem pacificationem pars, alter apud Holsatiae et Bruswicensem duces,4 affinis sororius5 apud archiepiscopum Bremensem eodem isto nomine et dignitate conspecti, ad alia vocabant et large promittebant. Sed literarii otii dulcedo, et quod mihi fortunam meam debere mallem quam per alios prensare, denique Belgii genius nimis blande mihi dudum conciliatus huc lancem inclinarunt. Cuius consilii nec paenitet hactenus et maiorem fructum capiam si, quod ei primum debeo, munusculum per amplissimum Sarravium6 Excellentiae tuae tradendum gratum fuisse cognovero. Commentarium designo de sestertiis, quo conati sumus, temerario quidem si eventus non responderit, excusando tamen ob voluntatem bonam incepto, nonnulla eius materiae satis ambigua planius explicare. Quam difficile id fuerit post tantos viros, quorum ipsa nomina quemvis sanum deterrere poterant, cum tamen ipsi nec aliis nec sibi plene satisfacere potuerint, nemo non facile arbitrabitur. Licet tamen fateri non novitate tantum commenta nostra nobis placuisse, sed ipsa illa luce, quam principali quaestione posita et decisa multis aliis undique adfulgentem mirabar. Utinam quid hic calculo tuo queat probari! Sed aequum satis iudicem fore vel postrema tua spondet epistola, qua ut semper solitus audendi mihi stimulos efficacissimos admovisti. Laus haec tua propria est, quam in nullo magnorum, quos noverim quidem, aevi nostri virorum tam manifestis indiciis deprehendi, ut sis ἀϱετὴν φυομένην μὲν αἰσθάνεσθαι δεινός, εὐμενὴς δὲ καὶ θϱέψαι καὶ πϱοαγαγει̑ν εἰς δόξαν,7 quod de Valerio Flacco prisci Catonis commendatore8 dicit Plutarchus.150
Vale et salve, vir incomparabilis, cum tuis et publicam privatamque rem bene gere,
illustrissimo nomini dignitatique tuae dicatissimus,
Johannes Fredericus Gronovius.
Daventriae, ante diem V Eidus Februarias 1644.
Adres: Illustrissimo et incomparabili viro domino Hugoni Grotio, serenissimae reginae et regni Suecorum ad christianissimum regem legato ordinario, Parisiis.
In dorso schreef Grotius: 15[?] Febr. Gronovius 1644.
In dorso staat in een onbekende hand: Egregie rationes ad matrimonium suadentes.