Excellentissime et illustrissime domine,
Iactantur hic sermones de indutiis,2 magis credo ad lactandam plebem malis fessam quam quod Galliam regentes aut breves eas velint aut longas sperent; interim cum duce Carolo seorsim agitur diciturque velle venire in Galliam.3 Sunt qui metuunt, ne fingat dissidia cum Austriaca domo, deinde hic factionem suscitet principum suae domus eique affinium.4 Regina5 lectum longe pulcherrimum, quem rex ipsi in primo puerperio dederat, dedit cardinali Mazarino, et centum corporis custodes. Fervent theologicae controversiae, ita ut et Ambiani tumultus in plebe exortus sit ob doctrinam Arnaldi doctoris Sorbonici de paenitentia veterum restituenda. Iussus fuerat a regina Romam ire. Intercessit parlamentum et Sorbona, ipse saepe quaesitus non comparet. At Airaldus iesuita, qui in dictatis conscientiae nimium dicitur frena laxasse homicidiis clandestinis,
263
pugnis singularibus, poculis sterilitatis et abortivis, a iesuitis causam eius improbantibus iussu reginae asservatur. Episcopi super his rebus synodum expetunt nationalem. Dux Vindocinensis creditur Venetias ire. Captus est Dupreius nobilis, qui in Gallia abeunti hospitium praebuerat.Peronam iterum conveniunt missi a Gallia Flandriaque super captivorum negotio, cui moram iniicit Bavarus. Non impedit bellum commercia cum Hispania. Venere inde merces Machloviam in Armoricis6 adusque pretium II millionum, Rotomagum autem ad pretium millionis unius. Lugdunensibus concessum est, ut quos rex nobiles fecit, illi nihilominus mercaturam exercere possint.7 Milites ex Lucemburgico merces a Viroduno venientes intercepere.
In agro Tigurino centum milites, equites maxime, euntes ad militiam Veneticam ab Hohentvilae praesidiariis caesi fugatique sunt, odio, ut creditur, baronis Copeti, cui is miles conscriptus erat, quia is, Gallus cum sit, regina ignara Venetorum militiae se dedit. Ex iis centurionibus qui apud Bavarum captivi erant, quidam fuga se servavere; dubitatur an remittendi sint. Italia sperat fore, ut papa signet pacem quam cardinalis Bichius concepit. Non tamen impediit haec exspectatio Barbarinos quominus insidiarentur Figarolae et Venetis, qui ibi erant, senatoribus. Dicitur autem dux Bulionius praefuturus exercitui Romano.8 Rhaeti pacta cum Venetis fecere, ut liceret his militem per Rhaetiam scribere ac ducere multis cum cautionibus, pecuniam quoque pro hoc beneficio stipulati.9 Restat nunc Venetis simile cum Helvetiis negotium. Laborat apud Catalaniam Hispanus, ut prior exercitum educat ex hibernis.
Ex Francofurto literae nos docent manere adhuc ibi conventum. De tributis imperatori dandis10 motam rem iterum, sed frustra; super altera invitatione ad pacis colloquium facta nomine regni Suedici perstant rem imperatori et electoribus permittere, ita tamen ut et principes alii et civitates mittere eo possint, sed sine iure dicendae sententiae. Dicebatur ibi imperator mittere Constantinopolim11 non sine spe immutandi ibi, quae cum Ragozio capta fuere, consilia; Wolavia rursum obsideri a Gotzio;12 a Praga et aliis locis miles caesarianus ire ad Saxonis res in Misnia iuvandas;13 Hazfeldii miles14
264
partim tenere Franconiam, partim Hassis se opponere; sperare equitem auxiliarem a Bavaro, cuius exercitus ibi credebatur fore ad XII millia peditum, equitum octo; imperator vero ipse Pragam iturus.Regina Angliae, quanquam partui satis propinqua, velit huc venire valetudinis, ut praefert, causa, credo et ut marito auxilia hinc impetret, forte et ut pacem cum Hispano procuret. Has ob causas ea ut huc veniat, non placet aulam hanc gubernantibus.15 Crescunt in Anglia acerbitates. Scripserat rex in spem colloquii ad parlamentum16 hoc titulo: Dominis et communitatibus, parlamentum habentibus Westmonasterii. Ea scriptio ut mori maiorum non congruens displicuit parlamentariis. Ipsique vicissim scripsere nullam esse spem colloquii, nisi ipsi aperte pro parlamento haberentur. Simul proditionis reos agebant eos proceres qui regi adsunt Oxoniae. Ea asperitas displicuit Batavorum legatis.17
Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae det, ut suis consiliis rem Suedicam augeat, pacem orbi restituat,
Sublimitatis tuae cultor devotissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XVI/XXVI Martii 1644.
Qui regis Angliae res magnas apparere volunt, aiunt esse ei in armis quinquaginta hominum millia. Premi ab eius copiis Plimuthum, Glocestriam, Dorcestriam, Limam, Polam;18 Scotos affectos cladibus ad Novum Castellum, Timmouthcastellum, Neubornum, Henamum.19 Evenisse hoc ideo, quod Angli parlamentarii neque turmas quinquaginta, neque millia jacobaeorum quinquaginta,20 uti convenerat, ad eos miserint; naves etiam duae armis et victu onustae ad eos missae, sed interceptae sint a Novicastellanis.21 Additur a plebe regi multos pannos exspectari,22 et pro eis emi arma et pulverem bellicum.
265
Ab Hazfeldio audivimus capta in Coloniensi tractu oppidula Brisicum, Overwinterum, Rimmagam; Lotharingas autem copias23 partim ab electore Coloniensi, partim a duce Neuburgico nutriri. Antverpiam nondum venisse literas cambii, quae exspectantur ad tres milliones et dimidium.24 Urbem Tingi[s] in Africa, quam Portugalli tenent, obsideri a Castellanis et Dunquercanis navibus, ita ut aegre famem toleret spe auxilii. In Catalania Hispani Ilerdam aut Balagueriam obsessuri putantur. Romam advenere sex machinae de XXXV emptis apud Belgas. Centumcellas venere milites noviter in Italia lecti mille quingenti.25
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Indutiae falso iactantur. Suspicio de Lotharingo. Regina Mazarinum donat. Theologicae controversiae. De Vindocinensi. Cur captus Dupreius. Tractatus de captivis. Bellum commercia non impedit. Nobiles Lugduni mercatores. Lucemburgicorum praeda. Cur Helvetii a Venetis conscripti ad Hohentvilam caesi. Consultatum de fugientibus captivis. De pace et bello Italico. Pacta Rhaetorum cum Venetis. De Catalania. Agitata in conventu Francofurti. De imperatoriis. De reginae Angliae adventu. Turbae in Anglia. Anglica. Res gestae in Germania. Tingi[s] Portugallorum ab Hispanis obsessum. Iidem imminent Ilerdae. Italica.