eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    6815. 1644 april 16. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Ut ad pacem veniatur,2 multi multa proponunt.3 Nonnulli, ut Pomerania maneat Suedis; elector Brandeburgensis pro repensatione accipiat perpetuo iure episcopatus Bremensem et Halberstadensem; Bavarus autem pro iis quae in res imperatoris impendit, fruatur Salisburgensi episcopatu, donec fructus debitum aequaverint, et sic reddatur omnis Palatinatus. Quo vero magis contra Daniae regem res nostrae procedunt, eo crescit hic in nos invidia,4 per multas artes fovente talia Poloniae regis residente,5 qui legati titulum ab eodem rege et regni ordinibus sperat.

    Cum Vindocinensis maneat extra regni fines et in propinquis Genevae locis se teneat dux Bulionius, eo digressus quia de Sedano transigere nolebat, utrique6 autem commercia arcana esse credantur cum Espernonio, qui nullis rationibus induci potest ut in aulam veniat, protestantes autem regni huius ac nominatim dux Lafortius filiusque eius de multis rebus querantur, multis praeterea in locis civitates et nobilitas non optimo sint affectu erga res praesentes, creduntur facile motus posse existere; magisque ego id crederem, si Hispano ea esset, quae olim fuit, largiendi facultas. Dux Lotharingiae, etiam nunc Homburgi, copias ad Mosellam habet. Blanditur Gallis, nutat caesari, nutat Bavaro, quicum et aliquid ipsi controversiae est de militum sedibus ad Rhenum.

    Inter Romam et oppositum foedus, sublato illo certamine de vocibus aut qualitatibus, pax tandem facta creditur; non sine gloria Venetorum, qui dum de pace agitur, hostes a Bondeno et Stellata repulerunt, ceperunt autem ipsi Bondenum et alia ad Ferrariam loca. Bavarus Traumansdorfium a gratia qua apud imperatorem valebat, depulisse dicitur, cum Hispano autem agere de tradendis ipsi pluribus in Palatinatu locis.

    Episcopi qui Arnoldi librum probaverant, subiiciunt se papae iudicio. Universitas autem Lovaniensis scripsit universitati Parisiensi, ne damnetur Jansenii sententia. Inter

    327

    cardinalis Mazarini et ducis Longovillani comites pugna fuit. Sed ei certamini ipsi se non immiscent, et cardinalis ut potentiam et securitatem suam ostentaret, his diebus cum regina, in eius carrucam receptus, vidit lustrari milites ad quinque millia in Silva Boloniensi.

    Catalani qui Galliae res sectantur, bene de rebus suis sperant. Quanquam enim magnae sunt Hispanorum copiae, putant diffluxuras victus penuria; ipsi autem a Narbone auxilia exspectant. Praefectus Mediolani et princeps Thomas festinant alter alteri arenam praescribere in qua belletur. Marescallus Turenae in comitatu incepit oppida exigua capere Vesulam, Baumam, Lixolium et arcem Melissae. At Lamottae praesidiarii apud Brisolorum7 duas turmas Gallorum draconianorum disiecere. A Falcosteinio abiere Hispani, metuentes hostium superventum. De duce Bavaro manet sermo consilia eius in Brisacum dirigi. Habet autem ingentes copias. Praefectus Francodaliae, suspicax ut solent esse Hispani, ducem Simmerium monuit, ut a Crucenaco vellet discedere. Ab Uberlinga paulum retro cessit equitatus ad quaerenda pabula; pedites vero ad oppugnationem moenium se parant. Ad bellum e Gallia gerendum ad finem Belgicum magna vis commeatuum confertur Ambianum; quinquaginta machinae in eas vectantur partes, milites eo tendunt. Dux Guisius voluntarius erit miles duci Aurelianensi. Gassio ad Reteliam est. Chauniacum, Vitriacum, Sancti Desiderii oppidum plena militum. Melos parat se, ut exercitum in aperto habeat Maii initio. Qui ex Hispania literas cambii ferebant, hic per tempus aliquod retenti sunt. Ea res moram iniecit rebus.

    A Francofurto haec discimus: Hazfeldium collectis e Franconia copiis in Thuringiam ire. Ragozio, ideo quod profiteatur se pro libertate religionis et aviti per Hungariam regiminis arma capere, paucos esse Hungarorum qui se opponant, quanquam invitatos ad id imperatoris edicto, qui nulla ferme illis in partibus habet oppida quibus fidat praeter quae Germanorum servantur praesidiis. Sperari tamen pacem, et Viennam iisse praefectum qui a Cassovia exiit, cum conditionibus quibusdam a Ragozio. Duodecim millia militum ab imperatore missa ad tutandos Austriae fines. Eas autem, quae in Bohemia fuere, cohortes procedere, ut impediant, ne cum Ragozio se coniungat Duglassius. Gotzium adhuc Wollaviae imminere. Sed omnes hos imperatoris milites ita ad omne genus licentiae esse exercitos, ut nunquam hostes ipsi magis metuantur. Ita fit, ut populi nihil curent sub quo sunt domino. Quae res memorem me facit apologi, quem Phaedrus olim scripsit,8 Tiberii libertus:

    Asellum in prato timidus pascebat senex. Is hostium clamore subito territus Suadebat asino fugere, ne possent capi. At ille lentus: ‘quaeso, num binas mihi Clitellas impositurum victorem putas?’ Senex negavit. ‘Ergo, quid refert me[a], cui serviam, clitellas dum portem meas?’

    Dicebant praeterea a Francofurto literae multum imminutas spes caesarianorum, ideo quod Lamboii dilectus9 in irritum recidissent, cum praesente pecunia, quam ipse non habebat, contra licitantibus Gallis.10 Sed eosdem caesarianos solari se, quod putarent Suedos a Gallis abstrahi posse; et Danum seorsum non facturum pacem, quandoquidem electores rogasset scriptis in id literis, ne pacem sine se facerent Lipsienses in metu fuisse obsidionis. Nunc adventante Conigsmarckio prurire illis manus, ut ultro hostem impugnent.

    328

    In Anglia belli fortuna nonnihil ad regios se vertit. Oppressis et ad deditionem compulsis hostibus ad bis mille, captis armis multis, machinis duodecim, etiam oppidum Lincolmium eis cessit.11 Refrigerati nonnihil hac clade parlamentarii novas ad regem de pace conditiones misere.12 At Scoti ab obsidione Novi Castelli non absistunt.13

    Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati‹s› tuae hunc det honorem, ut suis consiliis et Suedicam rem et christianam in optimo statu collocet,

    Sublimitatis tuae cultor devotissimus,
    H. Grotius.

    Lutetiae, VI/XVI Aprilis 1644.

     

    Sunt in aula mutationes. Hautefortia gratiosa antehac apud reginam aula eiicitur, Montresorius a duce Aurelianensi eiectus antehac redit. Residens Poloniae hodie insolito honore carruca regis et reginae in aulam ducitur, beneficio Mazarini. Audimus regem Hispaniae retinere sibi etiam eas quae pro mercatoribus venerant ex America pecunias. Inde paratos habere duos milliones ad res in Catalania gerendas. In quem usum ab Arragonibus dari nova militum quatuor millia, equos bis mille, a Valentiae regno mulas mille quingentas.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Proposita ad pacem. Invidia in Suedos ob res prosperas contra Danos. Metuuntur motus in Gallia. De Lotharingo. Pax facta creditur in Italia. Quid Bavarus fecerit. Rixae theologorum. De Mazarino et Longovillano. Catalanorum spes. Motus circa Mediolanum. Bellum in comitatu Burgundo. Falcosteinio abeunt Hispani. Bavari animus. Hispani Simmerium monent. De Uberlinga. Gallorum apparatus belli. Literae Hispanorum retentae. Hazfeldii iter. De Ragozio. Gotzius Wollaviae imminet. Imperatoris militum licentia. Caesarianorum spes imminutae. Metus Lipsiae. Fortuna regi Angliae arridet. Mutationes aulae Gallicae. Honos residentis Polonici. Hispanica.

    Notes



    1 - Tekst naar copieboek Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 187; gedrukt in Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 412 no. 528. Afschrift ook in copieboek Leipzig, UB, ms. 2633, f. 231. Zie voor een andere overlevering van de brieftekst, Grotius' brief aan Johan Oxenstierna en Johan Adler Salvius (no. 6816).
    2 - Deze brief werd in de Republiek geopend. Op 2 mei 1644 kon de Haagse hofpredikant André Rivet aan zijn Parijse correspondent Claude Sarrau schrijven: ‘Vidi apographum epist. a legato Gothorum, in qua ubi de Bullionis et aliis agit, male minatur de pace Gallica, praesertim ab iis qui se reformatos vocant, et de duce Lafortio aliquid mussitat quasi in Bearnia novis rebus studeret, quod plane falsum esse censeo. Nullam fere epistolam scribit hoc ad suos ubi nostros non perstringat maligna dente’. Een week later brengt Rivet het ‘slechte humeur’ van de Zweedse ambassadeur wederom ter sprake. De raadsheer Claude Sarrau reageerde hierop met de opmerking: ‘S'il n'a pas de meilleurs advis à faire sçavoir à ses superieurs, il despense mal en espions et leur en compte d'estrange sorte’ (Bots-Leroy, Corresp. Rivet-Sarrau II, p. 260, p. 263, p. 268, en in het bijzonder, p. 272-273).
    3 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrief aan Nicolaes van Reigersberch dd. 16 april 1644 (no. 6814).
    4 - Zelfs de Fransen begonnen te geloven dat de Zweden de strijd tegen het Habsburgse huis wilden opgeven; vgl. Acta pacis Westphalicae; Die Französischen Korrespondenzen I, p. 41-44.
    5 - Dank zij de Poolse resident Claudius (Domenicus) Roncalius begon in Parijs het vertrouwen in het beleid van koning Wladislas IV toe te nemen; zie nos. 6721 en 6804.
    6 - ‘Utrique’, op grond van de brief aan Johan Oxenstierna en Johan Adler Salvius (no. 6816) verbeterd uit: ‘ubique’.
    7 - In de nieuwsbrief aan Nicolaes van Reigersberch: ‘Frizolore’.
    8 - Phaedrus, Fabulae (ed. B.E. Perry) I, 15, 4-10.
    9 - De keizerlijke bevelhebber Willem, baron van Lamboy, hield nog enige onderbetaalde regimenten in de Eifel.
    10 - De Franse troepenlichtingen van Jean-Gaspard-Ferdinand, graaf van Marsin (Marchin), in het land van Luik.
    11 - De slag bij Newark-on-Trent (ten zuidwesten van Lincoln). Op 22 maart/1 april dwong prins Rupert (Robert) van de Palts het leger van het Parlement tot een overhaast vertrek uit Lincolnshire (CSP Ven. 1643-1647, p. 87-88).
    12 - In Londen ontbrandde tussen ‘lords’ en ‘commons’ een twist over het aanbieden van vredesvoorstellen aan de koning (S. Groenveld, Verlopend getij, p. 115-116).
    13 - Het Schotse expeditieleger van generaal Alexander Leslie, graaf van Leven, had de belegering van Newcastle nog niet in volle hevigheid ingezet. De uitgeputte soldaten wachtten eerst de aankomst van nieuwe lichtingen af (CSP Ven. 1643-1647, p. 87 en p. 90-91).