Illustris domine,
Benevalentiam illustris Dominationis vestrae, nullo meo merito provocatam, olim quidem verbis amicissimis, nunc vero et amicissimis literis et amicissimis rebus cognovi.2 Quid enim parenti dulcius quam ex bellica calamitate filium quamprimum recipere. Itaque praestitit illustris Dominationis vestrae fortuna materiam beneficii, qua vix ulla maior esse poterat. Ipsius vero ea fuit generositas, ut oblatam avide arriperet. Quapropter ago gratias quantas magis mens humana concipere quam lingua eloqui valet. Eritque hic animus semper eius muneris debitor. Quodsi quando aliqua alicunde enascatur occasio, per quam quod nunc animo includitur rebus enitere possit, tunc me tam felicem
338
putem quam infelix fui cum filius caperetur. Hoc dum exspecto, id agamus ambo quantum vires nostrae assequi possunt, ut et captivitates eiusmodi et mille alia bellorum mala e christiano orbe quovis alio migrent. Quod ut obtineatur, neque laboribus apud homines, neque precibus apud Deum parcam. Aderunt nobis ad hanc rem suis quoque gratissimis Deo precibus viri religiosissimi et doctissimi omnique reverentia digni, dominus Vervaux3 et dominus Balde,4 quibus satis intelligo quantum debeam utrique, quod ad libertatem filii mei opitulatores fuere. Domino Balde praeterea pro odis suavissimis et Silvarum amoenis, quibus unice delector. Haec in antecessum dicta sint, nam ipsis oportuno tempore gratias agam, aut si potero referam.Deus, illustris domine, et illustrem Dominationem vestram et omnes ei caros incolumes florentesque praestet,
illustri Dominationi vestrae devotissimus servus,
H. Grotius.
Lutetiae, 19 Aprilis 1644.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Ketnero.