350
Excellentissime et illustrissime domine,
Multi quotidie milites ad fines eunt.2 Dux Aurelianensis eo iturus dicitur XII Maii3 et magistrum equitum habiturus ducem Guisium;4 ibit autem Chaunam, dux Anguianus Vitriacum, Gassio Reteliam. Literae scriptae sunt ad ducem Bulionium, ut redeat. Ipse metu se abscessisse dicit, neque eo minus paratum audire conditiones. Scripsit etiam regina ad fratrem ducis Bulionii, marescallum Turenae,5 certum eum faciens de sua in ipsum benevolentia, nempe ne fraternis offensis semet implicet. Audimus autem eum marescallum ex comitatu Burgundiae bene opimatum exercitum ducere ad Falcostenium eximendum novae obsidioni, quam molitur dux Carolus, qui et Darmstadiensem et Mogontiacensem agrum diripi iussit ob tributa quaedam non soluta et Argentoratensibus, Basileensibus itinera tuta esse non sinit ob veteres quasdam controversias. Bavarus autem militem Spirae locavit,6 ut pontem vicinum habeat in sua potestate. Interim comitatenses Burgundi quatuor militum millia contraxere ad sui tutelam, et duci Carolo offerunt centum millia thalerorum imperialium, ut bis mille equites ipsis de suis addat. Sed eundem ducem ad se vocat Melos, ipsi offerens centum millia scutatorum praeter stipendia militibus eius, quos augebit ad decem millia. Galli ex Longuiaco hostium quingentos iter ad Theodonisvillam habentes disiecere.7
Johannes Austriacus nothus permissum accepit a regina regente, ut in Flandriam ei per Galliam ire liceat, sed hac urbe vitata, ne aut pecunias hic distribuat, aut Batavorum suspiciones irritet. Gravis est disputatio in parlamento Parisiensi, an ad negotia publica advocandae sint omnes iudicum classes, maxime ad eam controversiam quae nunc fervet inter universitatem et iesuitas. Regina per advocatos regios moneri iussit singulas parlamenti classes, ut inter se eam rem componerent. Extraordinarius Portugalliae legatus de matrimonio aliquo acturus dicitur. Brisaci seditio fuit militaris, sed sedata numeratis pecuniis.
Inter Romam et oppositi foederis principes quin pax sit, non ultra dubitatur, aequa satis.8 Redduntur oppida et terrae eis quorum ante bellum fuerant; deiiciuntur munitio-
351
nes novae; dimittuntur milites aucturi Gallorum et Hispanorum copias. In Catalania priores in aperto apparent Hispani.Ex Francofurto discimus Bavaricos literis et sermonibus id agere ubique, ut et romano-catholicis et iis quos lutheranos vocant, suspectas faciant calvinistarum molitiones, id est Batavorum, Hassorum, Ragozii et parlamenti Londinensis in Anglia. Hispanos quae in Palatinatu sunt monasteria iis societatibus quarum olim fuerant reddidisse. A Bavaro duce millionem dari imperatori, ab eodem duce mille quingentos equites, pedites totidem adiungi Hazfeldianis, qui in praesidiis suis adhuc haerent, non exituri inde ante Maium.
Hautefortia aula quidem excidit, sed regina eius curam non omittens vult eam collocare in matrimonium duci Ventadurio. Quae exspectabatur in parlamento Parisiensi causae actio de lite ducis Anguiani contra Esguilloniam dilata est in dies aliquot in spem concordiae.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae adspiret optima consilia, consiliis autem optimos successus,
tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
H. Grotius.
Lutetiae, XIII/XXIII Aprilis 1644.
Intelligimus depulsos Castellanos ab oppugnatione Segurae; in eorum finibus structum castellum a Portugallis ad Vallem Mulae. Venisse Viennam legatos a Dano et Ragozio. Ex Anglia Hibernos etiam protestantes operam suam regi polliceri.9 Principis Roberti exercitum auctum novem millibus. Oppidum et portum Abderaniae captum a regiis;10 contra a Scotis captum montem imminentem Novo Castello et oppidum Duramum, et multos ibi equites peditesque; parlamentarios vero reiectos, cum assilirent arcem Cornettam in insula Gerneseia.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Varia ex Gallia. De Lotharingo et Bavaro. Johanni Austriaco transitus permissus. Disputatio in parlamento Parisiensi. De legato Portugallico. Seditio Brisaci. Certiora de pace in Italia. Catalanica. Reformati suspecti redditi. Hispani in Palatinatu quid? De Bavaro, Hautefortia, lite Esguilloniae. De bello Portugallico. Legati Viennam. Anglica.