Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima,
Quanquam mandata super negotio Danico nulla accepi, quod evenisse arbitror per incerta literarum commercia, cum tamen mos sit regum bonorum non tantum conscien-
361
tiam apud Deum sed et existimationem apud homines praestare integram, nactus edictum quod augusta Maiestas ad subditos suos misit, in quo non aequitas tantum, sed et necessitas ostenditur armorum contra Daniae regem, honorificum augustae Maiestati tuae fore existimavi, si apud reginam regentem de ea re secundum illius edicti sensum dissererem. Feci id die Martis proxime acto, in magna audientium, quorundam et dicta annotantium corona.2 Respondit regina regens nihil aliud, nisi se de benevolentia Maiestatis in se tuae non dubitare, spondens eam mutuam, et facile se credere quod dixeram: literas a Suedia missas aliquas esse interceptas. Edictum ipsum Latine verti,3 ut non Gallis tantum, sed et aliis gentibus sit usui; id nunc editur.4Deus, serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, et bellorum quae pro salute populi christianique orbis suscepta sunt, et consiliorum omnium Maiestatis tuae felices det exitus,
augustae Maiestati tuae mancipatissimus subditus,
H. Grotius.
Lutetiae, XX/XXX Aprilis 1644.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Christinae, reginae Sueciae, Gothorum, Vandalorum, etc.