Clarissime domine,
Proficiscenti ad vos domino Marino,2 qui pro regina regnoque Suedico residens fuit apud Helvetios, non potui non dare testimonium, quod ei debeo, summae prudentiae, probitatis ac fidei in rem Suedicam, quae pridem ex literis eius, nunc autem multo propius ex colloquio cognovi. Magni eum facit excellentissimus dominus cancellarius et illustrissimus legatus baro Oxenstierna et is qui nunc hac transiit, praelustris dominus baro frater huius, illius vero filius.3 Quare si qua in re iter ipsius aut consilio aut ope instruere poterit,4 faciet haud dubie Claritudo vestra id quod Suediae erit utile ac gloriosum.
677
Deus, clarissime domine, Claritatem vestram servet,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XX Augusti 1644.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, à Amsterdam.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.