Vir doctissime,
Literas Caleto ad me missas recte accepi.2 Voluissem sane diutius frui tua consuetudine, tum ob vetustissimam meam cum omni familia vestra amicitiam, tum ob eas animi ingeniique dotes quas aliis de te praedicare quam tibi malo. Sed iustissimum fuit desiderium optimorum parentum, qui suavissimi filii conspectu solari voluere senectutem suam, quod ut ipsis diu facere liceat in bona valetudine ac rebus prosperis Deum veneror.
De domino Cerisante quid futurum sit tranquillius exspecto.3 Iniquissimas esse conditiones quas parlamentarii regi Angliae praescribunt,4 et nos hic intelligimus. Mos ille est populorum insolentiam sumere ex rebus secundis. Sed adhuc ea est Martis alea
757
illis in locis, ut facile pro rege cadere possit, et si quando alibi pax fiat, credibile est reges alios ostensuros dolere sibi talia exempla.Deus, vir doctissime, Claritatem vestram cum suis omnibus sospitet,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 22 Septembris 1644.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Isaaco Vossio.
Bovenaan de copie te Rotterdam: Isaco Vossio.