Clarissime domine,
Gratissimae mihi fuere Claritatis vestrae literae datae XII Septembris, tum ob amicitiae perseverantis testimonium, tum quia res bonas nuntiant et spes dant meliorum. Nam si Coningsmarckius aut Gallassii tenues copias imminuere potest, aut se iungit Torstensonio,2 spes est nostros rursum brevi ora maritima potituros, qua re multum adiuvari poterunt classium nostrarum conatus. Quibus si quis adfuerit bonus successus, non incredibile est Batavos sua consilia ac vires iuncturos cum nostris pro libero maris usu,3 nisi celeriter inter Suedos Danosque bona pax fiat,4 quod optandum quidem, sed
767
difficile est negotium. Videntur mihi querelae et Danorum de caesarianis et caesarianorum de Danis non plane esse inanes.5 Et ea re Suedi nostri uti possunt.Gallorum in Germania pulcher est exercitus:6 multum pecuniae, commeatuum, annona facilis. Wormatia post Spiram praesidium accepit Gallicum. Videntur Galli imminere Francothaliae aut Magontiaco. De Taragonae obsidio bene sperant. Motuum hic semina interdum apparent, sed illico opprimuntur.
Deus, clarissime domine, Claritatem vestram servet,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
XXIV Septembris 1644.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.