eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    7151. 1644 november 19. Aan A. Oxenstierna.1

    [Excellentissime et illustrissime domine,]

    Res hic neque optimae sunt,2 neque pessimae. Regina regens cum rege magna sane vultu actuque promittente bene valent; itidem regiae stirpis principes. Cardinalis non commode admodum, sed mediocriter se habet et incipit resumere res ab aliis minorem rerum notitiam habentibus non aeque bene tractatas. Pecuniae difficulter reperiuntur ex-

    157

    haustis ubique populis, potentibus vero [facile] pauca dando in paucos viam reperientibus, per quam se ab oneribus eximant.3 Itaque exercitus in Flandria, qui ad Wattenam est, de XX millibus aegre novem4 servat. Commeatus autem Gallis impediuntur restitutis per Flandros aggeribus, quos Galli deiecerant, amnibus impeditis. Magalottus Saram inter et Mosellam habere creditur XII hominum millia. Eo se referent qui sub mareschallo Turennae vicecomite sunt, nisi supplementa ipsis promissa brevi adveniant.

    Roma excessere Barbarini. Dux autem Parmensis comiter ibidem receptus est. Hispani illorum locorum apud Alexandriam se habent, ut eo propiores sint ad tutandum Finale, cui imminent Galli. Flixium ad Iberum amnem a Castellanis obsidebatur, cum inde huc venere literae. Dicuntur et Portugalli cladis aliquid accepisse ad Civitatem Roderici; castella autem eis quaedam ademta. Dicitur Glenius quid moliri contra Hoechstam.

    Rex Angliae ab Oxonia ivit Bristolium; habet autem in iis locis sex equitum, octo peditum millia. Urbem Novum Castellum [impetu] cepere Scoti, regio exercitui imminet Manchestrius, Essexius ad Readingam est. Massius tribunus militum parlamentarius LX de principis Roberti milite interfecisse, aliquanto plures captivos fecisse dicitur. In Hibernia Castellum Duncanonum ad amnem Wexfortum cepere parlamentarii.

    Plessiacus Pralinus in locum Sancti Chaumontii Romam mittitur. Dives abbatia hic in Gallia, quae cardinalis Antonii Barbarini fuit, ei aufertur ob res Gallicas male procuratas. Mareschallus Castilionaeus rectius valet.

    Deus, etc.

    Lutetiae, IX/XIX Novembris 1644.

     

    Novae ab Hispania literae dicunt exustam a Gallis5 urbem Sancti Vincentii, Gramontum urbem Catalaniae6 a Gallis oppugnari. Venisse Ulyssiponem aliquantum sacchari ab insula Sancti Thomae, derelicta a Batavis. Inter eosdem Batavos et Portugallos bellum manere in Asiatica India et pulsos Ceilanae insula Batavos. A Roma, renovatam ibi et a papa iuratam bullam Pii V contra alienationes [bonorum] ecclesiae. A Rheno, Hoechstam obsideri a Bavaricis, sed ivisse eo a Crucenaco Gallos, ut obsidionem disturbent. Ab Anglia, parlamentarios ab obsidione Bamburii deiectos, sed pugnatum ad Neuburyum et novem machinas regi ereptas. Hibernos in Wallia foede grassari; ideo nemini eorum qui bello capiatur vitam concedi idque constitutum a parlamento quod est Londinii. Carlilum in Cumberlandia et obsideri a Scotis et parari obsidionem arcium Tinmuthi apud Novum Castellum et Scarbourii in Eboracensi tractu. Principem Mauritium esse apud Wallingsfortum; ire contra eum eos parlamentarios qui Abingtoni fuere. Copiae quaedam Gallorum apud Bononiam7 congregantur, ut iis qui Wattenae sunt, subveniant. Italus Ferrius nomine in Bastiliam coniectus est ob literas in Hispaniam scriptas. Cardinalis Antonius culpam male curatae rei Gallicae circa electionem papae coniicit in Sancti Chaumontium, qui pecunia usus non fuerit ut erat iussus.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Ex iuvenis adhuc regis Ludovici XIV vultu magna auguratur. Pecuniae raritas. Belgica. Hispanica. Anglica. Varia. Gallis novus pontifex non placet. In Antonium Barbarinum, hic in Sancti Chaumontium omnem culpam coniiciunt.

    Notes



    1 - Tekst naar copieboek Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 271; gedrukt in Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 499 no. 561. Afschrift ook in copieboek Leipzig, UB, ms. 2633, f. 378. Zie voor een andere overlevering van de brieftekst, Grotius' brief aan Johan Oxenstierna en Johan Adler Salvius (no. 7152).
    2 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrief aan Nicolaes van Reigersberch, dd. 19 november 1644 (no. 7150).
    3 - De ‘oude rijken’ (de raadsheren en de leden van de universiteit van Parijs) trachtten vrijstelling te ontvangen van ‘la taxe des aisés’ (Chéruel, Histoire de France pendant la minorité de Louis XIV II, p. 93-95).
    4 - ‘novem’, op grond van de brief aan Johan Oxenstierna en Johan Adler Salvius (no. 7152) verbeterd uit: ‘nomen’.
    5 - Lees: ‘exustam a Portugallis’.
    6 - Het kasteel van (A)gramunt, ten noordoosten van Lérida.
    7 - Boulogne-sur-Mer. De recruten moesten de wacht betrekken in de vesting Watten aan de Aa.