Serius quam et debueram et volueram ad te scribo, vir illustrissime, dum quotidie heic ab eo qui procurat negotia tua cupio certior fieri ad finem adeo molesti itineris incolumem te pervenisse. Desiderabam etiam posse aliquid adiicere de foeliciore statu rerum mearum, quas quia - quae tua est in me indulgentia - auctas tu ornatasque cupis, credebam eiusmodi nuntium non omnimodis tibi iniucundum futurum. Cum autem ex quo profectus es Wismario, de te nil compertum habuerim,2 nec aliter quam dum tu heic esses se habeant rationes meae, ulterius hoc scribendi munus differre nolui, cum ne ex cogitationibus meis - quarum merito locum principem tenes - reverentiam tui excidisse arbitreris, tum ut curis assidue me coquentibus vel momentaneum aliquod refrigerium quaeram, quod certe dum te alloquendi honore fungor invenisse videor. Affulgebat mihi non ita pridem spes aliqua revisendi patriam, amicis propinquis, bibliotheca mea avitisque laribus fruendi, nunc Marte adverso regis mei lux illa in caliginem mutata,3 reciprocae vincendi vices istae diutinas illi regno clades praenuntiant, mihique post tot exantlatas aerumnas ἀρχὴν ὠδίνων4 tantum. Cum et ibi ergo videatur tanta belli moles superesse quanta nondum exhausta est et heic nutantibus fortunis meis fulcimentum nullum, imo collap[s]is plane afflictisque iis nullum praesidium inveniam, necessitate - imperiosa illa domina - impellente abeundi hinc consilium formavi, etsi in quam plagam abiero necdum statutum mihi. Cogito Bataviam tamen, ubi inprimis celeberrimorum virorum Vossii Salmasiique5 acceptam benignitati tuae amicitiam libens volens retulerim. Proficiscar
699
autem - si tamen profectus fuero - ritu plane evangelico, μὴ χρυσὸν ἐν τῃ̂ ζώνῃ κτησάμενος, μηδὲ δύο χιτω̂νας ἔχων. Addam et apostolico: τὰ συναντήσοντά μοι μὴ εἰδὼς, πλὴν ὅτι τὸ πνευ̂μα κατὰ πόλιν διαμαρτύρεταί μοι ὅτι θλίψεις μένουσί με.6 Vivant foelices quibus est fortuna peracta Iam sua, nos alia ex aliis in fata vocamur.7Deus, qui in hoc stadio me disposuit, det vires mihi δι᾽ ὑπομονη̂ς τρέχειν,8 non excandescere ad certamen istud, πα̂ν ὕψωμα καὶ ὀχύρωμα ὑπεραιρόμενον ἑαυτὸ εἰς ὑπακοὴν καταβάλλειν,9 nec voluntati eius parere, sed assentiri, καὶ ταυ̂τα μὲν δὴ ταυ̂τα.10
Scripsi superioribus diebus - quod et iam statim facturus sum - lectissimae optimeque de me meritae mulieri, tuae coniugi, cuius σεμνότης, prudentia caeteraeque matronales dotes quoties animo obversantur meo,11 occurrunt Plinii illa de Traiani uxore: ‘Quid illa sanctius muliere? Quid antiquius? Nonne si pontifici maximo deligenda coniunx sit, aut hanc aut similem - ubi est autem similis? - elegerit?’ Necnon eiusdem ista de uxore Macrini sui: ‘Singularis exempli femina, etiamsi olim fuisset. Quam illa reverentiam marito suo praestat, cum ipsa summam mereatur! Quot quantasque virtutes ex diversis aetatibus sumptas collegit miscuitque!’ De prono eius effusoque in me studio nulla verba facio, nam et eiusmodi latitudinis male capax est epistolaris angustia et factis, non verbis, compensanda sunt tot iucunda officia.
Superest demum - quod vel solum epistolam meruit - gratulari tecum de gravi nescio quo discrimine evaso,12 quod cum adires, vir illustrissime, non unus homo mihi, sed literae ipsae omnesque bonae artes in uno homine periclitatae videntur. Gaudeo meo, itaque gaudeo tuo, gaudeo publico nomine, Deumque veneror - qui te depulso hoc totque aliis casibus ad crudam hanc viridemque senectutem perduxit, alacrique ac iuvenili intellectus vigore canos coronavit tuos - porro favere pergat beneficiis suis tantisque ac tam praecelsis muneribus diuturnitatem addat. Usque et usque te salvum velit, ut intersis famae tuae cernensque ac audiens te haec aetas sic ut illos qui leguntur miretur.
Vale, incomparabilis vir, literarum perpetue dictator,
aeternum nomini tuo et honori devotissimus,
Joannes Pricaeus.
Parisiis, pridie Kalendas Sextiles 1645.
Adres: Illustrissimo ac eccellentissimo domino/domino Hugoni Grotio, oratori coronae Suecicae celeberrimo.
Bovenaan de brief staat in een onbekende hand: Joannis Pricaei til. Hug. Grotium, anno 1645.
Bovenaan de copie: Johannis Pricaei ad Hugonem Grotium, 1645. Ex origin. in bibliotheca mea.